De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Ergo," inquit, " nec consilium deliberanti dabis ingrato nec aquam haurire permittes nec viam monstrabis erranti ? An haec quidem facies, sed nihil donabis ? " Distinguam istud, certe temptabo distinguere.

Beneficium est opera utilis, sed non omnis opera utilis beneficium est ; quaedam enim tam exigua sunt, ut beneficii nomen non occupent. Duae res coire debent, quae beneficium efficiant. Primum rei magnitudo ; quaedam enim sunt infra huius nominis mensuram. Quis beneficium dixit quadram panis aut stipem aeris abiecti aut ignis accendendi factam potestatem ? Et interdum ista plus prosunt, quam maxima ; sed tamen vilitas sua illis, etiam ubi temporis necessitate facta sunt necessaria, detrahit pretium.

Deinde hoc, quod potentissimum est, oportet accedat, ut eius causa faciam, ad quem volam pervenire beneficium, dignumque eum iudicem et libens id tribuam percipiensque ex munere meo gaudium, quorum nihil est in istis, de quibus loquebamur ; non enim tamquam dignis illa tribuimus, sed neclegenter tamquam parva, et non homini damus, sed humanitati.