De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quid, quod quaedam beneficia vocantur, quia nimis concupiscuntur, quaedam non sunt ex hac vulgari nota sed maiora, etiam si minus apparent ?

Beneficium vocas dedisse potentis populi civitatem, in quattuordecim deduxisse et defendisse capitis reum. Quid utilia suasisse ? Quid retinuisse, ne in scelus rueret ? Quid gladium excussisse morituro ? Quid efficacibus remediis lugentem et, quos desiderabat.

volentem sequi ad vitae consilium reduxisse ? Quid adsedisse aegro et, cum valetudo eius ac salus momentis constaret, excepisse idonea cibo tempora et cadentes venas vino refecisse et medicum adduxisse morienti ?

Haec quis aestimabit ? Quis dissimilibus beneficiis iubebit beneficia pensari ? " Donavi tibi domum." Sed ego tuam supra te ruere praedixi. " Dedi tibi patrimonium." Sed ego naufrago tabulam. "Pugnavi pro te et vulnera excepi." At ego vitam tibi silentio dedi. Cum aliter beneficium detur, aliter reddatur, paria facere difficile est.