De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Itaque non haec parum idonea res visa est, quae deduceretur ad iudicem, sed nemo huic rei satis idoneus iudex inventus est ; quod non admiraberis, si excusseris, quid habiturus fuerit difficultatis, quisquis in eiusmodi reum exisset.

Donavit aliquis magnam pecuniam, sed dives, sed non sensurus impendium ; donavit alius, sed toto patrimonio cessurus. Summa eadem est, beneficium idem non est. Etiamnunc adice : hic pecuniam pro addicto dependit, sed cum illam domo protulisset; ille dedit eandem, sed mutuam sumpsit aut rogavit et se obligari ingenti merito passus est. Eodem existimas loco esse illum, qui beneficium ex facili largitus est, et hunc, qui accepit, ut daret ?

Tempore quaedam magna fiunt, non summa. Beneficium est donata possessio, cuius fertilitas laxare possit annonam, beneficium est unus

in fame panis ; beneficium est donare regiones, per quas magna flumina et navigabilia decurrant, beneficium est arentibus siti et vix spiritum per siccas fauces ducentibus monstrare fontem. Quis inter se ista comparabit ? Quis expendet ? Difficilis est sententia, quae non rem, sed vim rei quaerit ; eadem licet sint, aliter data non idem pendent.

Dedit hic mihi beneficium, sed non libenter, sed dedisse se questus est, sed superbius me, quam solebat, adspexit, sed tam tarde dedit, ut plus praestaturus fuerit, si cito negasset. Horum quomodo iudex inibit aestimationem, cum sermo et dubitatio et vultus meriti gratiam destruant ?