De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Puta me vitam pro vita reddidisse. Sic quoque munus tuum vici, cum ego dederim sentiente cum sentiens me dare, cum vitam tibi non voluptatis meae causa aut certe per voluptatem dederim, cum tanto maius sit retinere spiritum quam accipere, quanto levius mori ante mortis metum.

Ego vitam dedi statim illa usuro, tu nescituro, an viveret ; ego vitam dedi mortem timenti, tu vitam dedisti, ut mori possem ; ego tibi vitam dedi consummatam, perfectam, tu me expertem rationis genuisti, onus alienum.

Vis scire, quam non sit magnum beneficium vitam sic dare ? Exposuisses ; nempe iniuria erat genuisse ! Quo quid colligo ? Minimum esse beneficium patris matrisque concubitum, nisi accesserunt alia, quae prosequerentur hoc initium muneris et aliis officiis ratum facerent.

Non est bonum vivere, sed bene vivere. At bene vivo. Sed potui et male ; ita hoc tantum est tuum, quod vivo. Si vitam imputas mihi per se, nudam, egentem consilii, et id ut magnum bonum iactas, cogita te mihi imputare muscarum ac vermium bonum.

Deinde, ut nihil aliud dicam, quam

bonis artibus me studuisse et cursum ad rectum iter vitae direxisse, in ipso beneficio tuo maius, quam quod dederas, recepisti; tu enim me mihi rudem, imperitum dedisti, ego tibi filium, qualem genuisse gauderes.