De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Quidquid praestiti patri, etiam si magnum

est, infra aestimationem paterni muneris est, quia non esset, si non genuisset." Isto modo etiam, si quis patrem meum aegrum ac moriturum sanaverit, nihil praestare ei potero, quod non beneficio eius minus sit ; non enim genuisset me pater, nisi sanatus esset. Sed vide, ne illud verius sit aestimari, an id, quod potui, et id, quod feci, meum sit, mearum virium, meae voluntatis.

Illud, quod natus sum, per se intuere, quale sit : animadvertis exiguum et incertum et boni malique communem materiam, sine dubio primum ad omnia gradum, sed non ideo maiorem omnibus, quia primus est.

Servavi patrem meum et ad summam provexi dignitatem et principem urbis suae feci nec tantum rebus a me gestis nobilitavi, sed ipsi quoque gerendarum ingentem ac facilem nec tutam minus quam gloriosam dedi materiam ; honores, opes, quidquid humanos ad se animos rapit, congessi, et eum supra omnes starem, infra illum steti. Die nunc :

" Hoc ipsum, quod ista potuisti, patris munus est " ; respondebo tibi : " Est prorsus, si ad ista facienda nasci satis est ; sed si ad bene vivendum minima portio est vivere et id tribuisti, quod cum feris mihi et animalibus quibusdam minimis, quibusdam etiam foedissimis commune est, noli tibi

adserere, quod non ex tuis beneficiis, etiam si non sine tuis, oritur."