De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quaedam sunt, quae leges nec iubent nec vetant facere ; in iis servus materiam beneficii habet. Quam diu praestatur, quod a servo exigi solet, ministerium est ; ubi plus, quam quod servo necesse est, beneficium est ; ubi in adfectum amici transit, desinit vocari ministerium.

Est aliquid, quod dominus praestare

servo debeat, ut cibaria, ut vestiarium ; nemo hoc dixit beneficium. At indulsit, liberalius educavit, artes, quibus erudiuntur ingenui, tradidit : beneficium est. Idem e contrario fit in persona servi. Quidquid est, quod servilis officii formulam excedit, quod non ex imperio, sed ex voluntate praestatur, beneficium est, si modo tantum est, ut hoc vocari potuerit quolibet alio praestante.