De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quis tam ingratus est, quam qui, quod in prima parte animi positum esse debuit et semper occurrere, ita seposuit et abiecit, ut in ignorantiam verteret ? Apparet illum non saepe de reddendo cogitasse, cui obrepsit oblivio.

Denique ad reddendam gratiam et virtute opus est et tempore et facultate et adspirante fortuna ; qui meminit, sat sine[*]( sat sine Préchac: sine after erasures N, sine Hosius : et sine Gertz. ) impendio gratus est. Hoc, quod non operam exigit, non opes, non felicitatem, qui non praestat, nullum habet, quo lateat, patrocinium ; numquam enim voluit gratus esse, qui

beneficium tam longe proiecit, ut extra conspectum suum poneret.

Quemadmodum, quae in usu sunt et manum cotidie tactumque patiuntur, numquam periculum situs adeunt, illa, quae ad oculos non revocantur, sed extra conversationem ut supervacua iacuerunt, sordes ipsa colligunt vetustate, ita, quidquid frequens cogitatio exercet ac renovat, memoriae numquam subducitur, quae nihil perdit, nisi ad quod non saepe respexit.