De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ingentia quorundam beneficia silentium aut loquendi tarditas imitata gravitatem et tristitiam corrupit, cum promitterent vultu negantium. Quanto melius adicere bona verba rebus bonis et praedicatione humana benignaque commendare, quae praestes !

Ut ille se castiget, quod tardior in rogando fuit, adicias licet familiarem querellam : " Irascor tibi, quod, cum aliquid desiderasses, non olim scire me voluisti, quod tam diligenter rogasti, quod quemquam adhibuisti. Ego vero gratulor mihi, quod experiri animum meum libuit ; postea, quidquid desiderabis, tuo iure exiges ; semel rusticitati tuae ignoscitur."

Sic efficies, ut animum tuum pluris aestimet quam illud, quidquid est, ad quod petendum venerat. Tune est summa virtus tribuentis, tunc benignitas, ubi ille, qui discessit, dicet sibi : " Magnum hodie lucrum feci; malo, quod illum talem inveni, quam si multiplicatum hoc ad me, de quo

loquebar, alia via pervenisset; huic eius animo numquam parem gratiam referam."