De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Sunt quidam, qui nolint nisi secreto accipere ; testem beneficii et conscium vitant ; quos scias licet male cogitare. Quomodo danti in tantum producenda notitia est muneris sui, in quantum delectatura

est, cui datur, ita accipienti adhibenda contio est ; quod pudet debere, ne acceperis. Quidam furtive gratias agunt et in angulo et ad aurem ;

non est ista verecundia, sed infitiandi genus ; ingratus est, qui remotis arbitris agit gratias. Quidam nolunt nomina secum fieri nec interponi pararios nec signatores advocari, chirographum[*]( chirographum N, Préchac: vix chirographum Hosius after Havet. ) dare. Idem faciunt, qui dant operam, ut beneficium in ipsos conlatum quam ignotissimum sit.

Verentur palam ferre, ut sua potius virtute quam alieno adiutorio consecuti dicantur ; rariores in eorum officiis sunt, quibus vitam aut dignitatem debent, et, dum opinionem clientium timent, graviorem subeunt ingratorum.