De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Urbem cuidam Alexander donabat, vesanus et qui nihil animo nisi grande conciperet. Cum ille, cui donabatur, se ipse mensus tanti muneris invidiam refugisset dicens non convenire fortunae suae : " Non quaero," inquit, " quid te accipere deceat, sed quid me dare." Animosa vox videtur et regia, cum sit stultissima. Nihil enim per se quemquam decet ; refert, qui det, cui, quando, quare, ubi, et cetera, sine

quibus facti ratio non constabit.

Tumidissimum animal ! Si illum accipere hoc non decet, nec te dare; habetur personarum ac dignitatium portio et, cum sit ubique virtus modus, aeque peccat, quod excedit, quam quod deficit. Liceat istud sane tibi et te in tantum fortuna sustulerit, ut congiaria tua urbes sint (quas quanto maioris animi fuit non capere quam spargere !) : est tamen aliquis minor, quam in sinu eius condenda sit civitas !