De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Lacerat animum et premit frequens meritorum commemoratio. Libet exclamare, quod ille triumvirali proscriptione servatus a quodam Caesaris amico exclamavit, cum superbiam eius ferre non posset : " Redde me Caesari! " Quousque dices : " Ego te servavi, ego eripui morti " ? Istud, si meo arbitrio memini, vita est ; si tuo, mors est. Nihil tibi debeo, si me servasti, ut haberes, quem ostenderes. Quousque me circumducis ? Quousque oblivisci fortunae meae non sinis ? Semel in triumpho ductus essem! Non est dicendum, quid tribuerimus ;

qui admonet, repetit. Non est instandum, non est memoria renovanda, nisi ut aliud dando prioris admoneas.

Ne aliis quidem narrare debemus ; qui dedit beneficium, taceat, narret, qui accepit. Dicetur enim, quod illi ubique iactanti beneficium suum. " Non negabis," inquit, " te recepisse " ; et cum respondisset : " Quando ? " " Saepe quidem," inquit, " et multis locis, id est, quotiens et ubicumque narrasti."

Quid opus est eloqui, quid alienum occupare officium ? Est, qui istud facere honestius possit, quo narrante et hoc laudabitur, quod ipse non narras. Ingratum me iudicas, si istud te tacente nemo sciturus est ! Quod adeo non est committendum, ut etiam, si quis coram nobis narrabit, respondendum sit : " Dignissimus quidem ille est maioribus beneficiis, sed ego magis velle me scio omnia illi praestare quam adhuc praestitisse " ; et haec ipsa non verniliter nec ea figura, qua quidam reiciunt, quae magis ad se volunt adtrahere.

Deinde adicienda omnis humanitas. Perdet agricola, quod sparsit, si labores suos destituit in semine; multa cura sata perducuntur ad segetem ; nihil in fructum pervenit, quod non a primo usque ad extremum aequalis cultura prosequitur. Eadem beneficiorum condicio est.

Numquid ulla maiora possunt

esse, quam quae in liberos patres conferunt ? Haec tamen irrita sunt, si in infantia deserantur, nisi longa pietas munus suum nutrit. Eadem ceterorum beneficiorum condicio est : nisi illa adiuveris, perdes; parum est dedisse, fovenda sunt. Si gratos vis habere, quos obligas, non tantum des oportet beneficia, sed ames. Praecipue, ut dixi, pareamus auribus ; admonitio taedium facit, exprobratio odium.

Nihil aeque in beneficio dando vitandum est quam superbia. Quid opus arrogantia vultus, quid tumore verborum? Ipsa res te extollit. Detrahenda est inanis iactatio; res loquentur nobis tacentibus. Non tantum ingratum, sed invisum est beneficium superbe datum.