De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Interdum etiam ipse, qui iuvatur, vel[*]( vel added by Préchac. ) fallendus[*]( favellendus N1: fallendus Hosius. ) est, ut habeat nec, a quo acceperit, sciat. Arcesilan aiunt amico pauperi et paupertatem suam dissimulanti, aegro autem et ne hoc quidem confitenti deesse sibi in sumptum ad necessarios usus, clam succurrendum iudicasse ; pulvino eius ignorantis sacculum subiecit, ut homo inutiliter verecundus, quod desiderabat, inveniret potius quam acciperet.

" Quid ergo ? ille nesciet, a quo acceperit ? " Primum nesciat, si hoc ipsum beneficii pars est ; deinde multa alia faciam, multa tribuam, per quae intellegat et illius auctorem ; denique ille nesciet accepisse se, ego sciam me dedisse. " Parum est," inquis. Parum, si fenerare cogitas ; sed si dare, quo genere accipienti maxime profuturum erit, dabis. Contentus eris te teste ; alioqui non bene facere delectat sed videri bene fecisse.

" Volo utique sciat." Debitorem quaeris. " Volo utique sciat." Quid ? si illi utilius est nescire, si honestius, si gratius, non in aliam partem abibis ? " Volo sciat."

Ita tu hominem non servabis in tenebris ?

Non nego, quotiens patitur res, respiciendum gaudium ex accipientis voluntate ; sin adiuvari illum et oportet et pudet, si, quod praestamus, offendit, nisi absconditur, beneficium in acta non mitto. Quidni ? ego illi non sum iudicaturus me dedisse, cum inter prima praecepta ac maxime necessaria sit, ne umquam exprobrem, immo ne admoneam quidem. Haec enim beneficii inter duos lex est : alter statim oblivisci debet dati, alter accepti numquam.