De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Vides, quomodo animus inveniat liberalitatis materiam etiam inter angustias. Videtur mihi dixisse : " Nihil egisti, fortuna, quod me pauperem esse voluisti; expediam dignum nihilo minus huic viro

munus, et quia de tuo non possum, de meo dabo." Neque est, quod existimes illum vilem sibi fuisse : pretium se sui fecit. Ingeniosus adulescens invenit, quemadmodum Socraten sibi daret. Non quanta quaeque sint, sed a quali profecta, prospiciendum.[*]( quali profecta prospiciendum Hosius before a lacuna: quali proficiendum NRP; quali profecta scire proficit Préchac. )

Callidus[*]( Before callidus Préchac supplies En dominus and for opinio below reads Opimio (cf. Hor. Sat. ii. 3. 142). ) non difficilem aditum praebuit immodica cupientibus spesque improbas nihil re adiuturus verbis fovit ; at peior opinio, si lingua asper, vultu gravis cum invidia fortunam suam explicuit. Colunt enim detestanturque felicem et, si potuerint, eadem facturi odere facientem.[*]( After facientem Hosius indicates a lacuna. )

Coniugibus alienis ne clam quidem sed aperte ludibrio habitis suas aliis permisere. Rusticus, inhumanus ac mali moris et inter matronas abominanda condicio est, si quis coniugem suam in sella prostare vetuit et vulgo admissis inspectoribus vehi perspicuam undique.

Si quis nulla se amica fecit insignem nec alienae uxori annuum praestat, hunc matronae humilem et sordidae libidinis et ancillariolum vocant. Inde decentissimum sponsaliorum genus est adulterium et in consensu vidui caelibatus, quoniam nemo

uxorem duxit, nisi qui abduxit.

Iam rapta spargere, sparsa fera et acri avaritia recolligere certant; nihil pensi habere, paupertatem alienam contemnere, suam magis[*]( magis added by Gertz ; omitted by Hosius. ) quam ullum aliud vereri malum, pacem iniuriis perturbare, imbecilliores vi ac metu premere. Nam provincias spoliari et nummarium tribunal audita utrimque licitatione alteri addici non mirum, quoniam, quae emeris, vendere gentium ius est !