De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ad propositum nunc revertamur. Beneficium si qui quibuslibet dat, nulli gratum est ; nemo se stabularii aut cauponis hospitem iudicat nec convivam dantis epulum, ubi dici potest : " Quid enim in me contulit ? Nempe hoc, quod et in illum vix bene notum sibi et in illum etiam inimicum ac turpissimum hominem. Numquid enim me dignum iudicavit ? Morbo suo morem gessit ! " Quod voles gratum esse, rarum effice; quivis[*]( quivis Préchac : quis N; so Hosius adding volgaria after imputari. ) patitur sibi imputari.

Nemo haec ita interpretetur, tamquam reducam liberalitatem et frenis artioribus reprimam ; illa vero, in quantum libet, exeat, sed eat, non erret. Licet ita largiri, ut unusquisque, etiam si cum multis accepit,

in populo se esse non putet.

Nemo non habeat aliquam familiarem notam, per quam speret se propius admissum. Dicat : " Accepi idem, quod ille, sed ultro. Accepi, quod ille, sed ego intra breve tempus, cum ille diu meruisset. Sunt, qui idem habeant, sed non eisdem verbis datum, non eadem comitate tribuentis. Ille accepit, cum rogasset ; ego non rogaram. Ille accepit, sed facile redditurus, sed cuius senectus et libera orbitas magna promittebat ; mihi plus dedit, quamvis idem dederit, quia sine spe recipiendi dedit."

Quemadmodum meretrix ita inter multos se dividet, ut nemo non aliquod signum familiaris animi ferat, ita, qui beneficia sua amabilia esse vult, excogitet, quomodo et multi obligentur et tamen singuli habeant aliquid, quo se ceteris praeferant.