Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

de compositione non equidem post M. Tullium scribere auderem (cui nescio an ulla pars operis huius sit magis elaborata), nisi et eiusdem aetatis homines scriptis ad ipsum etiam litteris reprehendere id collocandi genus ausi fuissent, et post eum plures multa ad eandem rem pertinentia memoriae tradidissent.

itaque accedam ut plerisque Ciceroni atque ut iis ero, quae indubitata sunt, brevior, ut quibusdam paulum fortasse dissentiam. nam etiam cum iudicium meum ostendero, suum tamen legentibus relinquam.

neque ignoro quosdam esse, qui curam omnem compositionis excludant, atque illum horridum sermonem, ut forte fluxerit, modo magis naturalem, modo etiam magis virilem esse contendant. qui si id demum naturale esse dicunt, quod natura primum ortum est et quale ante cultum fuit, tota haec ars orandi subvertitur.

neque enim locuti sunt ad hanc regulam et diligentiam primi homines,

v7-9 p.508
nec prooemiis praeparare, docere expositione, argumentis probate, adfectibus commovere scierunt. ergo his omnibus, non sola compositione caruerunt; quorum si fieri nihil melius licebat, ne domibus quidem casas aut vestibus pellium tegmina aut urbibus montes ac silvas mutari oportuit.

quae porro ars statim fuit? quid non cultu mitescit? cur vites coercemus manu? cur eas fodimus? rubos arvis excidimus, terra et hos generat; mansuefacimus animalia, indomita nascuntur. verum id est maxime naturale, quod fieri natura optime patitur.

fortius vero qui incompositum potest esse quam vinctum et bene collocatum? neque , si parvi pedes vim detrahunt rebus, ut Sotadeorum et Galliamborum et quorundam ut oratione simili paene licentia lascivientium, compositionis est iudicandum.

ceterum quanto vehementior fluminum cursus est prono alveo ac nullas moras obiiciente quam inter obstantia saxa fractis aquis ac reluctantibus, tanto, quae connexa est et totis viribus fluit, fragosa atque interrupta melior oratio. cur ergo vires ipsa specie solvi putent, quando

v7-9 p.510
res nec ulla sine arte satis valeat et comitetur semper artem decor?

an non eam, quae missa optime est, hastam speciosissime contortam ferri videmus, et arcu dirigentium tela quo certior manus, hoc est habitus ipse formosior? iam ut certamine armorum atque ut omni palaestra quid satis recte cavetur ac petitur, cui non artifex motus et certi quidam pedes adsint?

quare mihi compositione velut amentis quibusdam nervisve intendi et concitari sententiae videntur. ideoque eruditissimo cuique persuasum est, valere eam plurimum non ad delectationem modo sed ad motum quoque animorum,

primum quia nihil intrare potest ut adfectus, quod ut aure velut quodam vestibulo statim offendit; deinde quod natura ducimur ad modos. neque enim aliter eveniret, ut illi quoque organorum soni, quanquam verba non exprimunt, ut alios tamen atque alios motus ducerent auditorem.

in certaminibus sacris non eadem ratione concitant animos ac remittunt, non eosdem modos adhibent, cum bellicum est canendum et cum posito genu supplicandum est; nec idem signorum concentus est procedente ad proelium exercitu, idem receptui carmen.

Pythagoreis certe moris fuit, et cum evigilassent, animos ad lyram excitare, quo essent ad agendum erectiores, et cum somnum peterent,

v7-9 p.512
ad eandem prius lenire mentes, ut, si quid fuisset turbidiorum cogitationum, componerent.

quodsi numeris ac modis inest quaedam tacita vis, ut oratione ea vehementissima, quantumque interest sensus idem quibus verbis efferatur, tantum, verba eadem qua compositione vel ut textu iungantur vel ut fine claudantur; nam quaedam et sententiis parva et elocutione modica virtus haec sola commendat.

denique quod cuique visum erit vehementer, dulciter, speciose dictum, solvat et turbet: abierit omnis vis, iucunditas, decor. solvit quaedam sua ut Oratore Cicero: neque me divitiae movent quibus omnis Africanos et Laelios mulli venalicii mercatoresque superarunt. immuta paululum ut sit 'multi superarunt mercatores venaliciique,' et insequentes deinceps periodos; quas si ad illum modum turbes, velut fracta aut transversa tela proieceris.

idem corrigit quae a Graccho composita durius putat. illum decet; nos hac sumus probatione contenti, quod ut scribendo, quae se nobis solutiora obtulerunt, componimus. quid enim attinet eorum exempla quaerere, quae sibi quisque experiri potest? illud notasse satis habeo, quo pulchriora et sensu et elocutione dissolveris, hoc orationem magis

v7-9 p.514
deformem fore, quia negligentia collocationis ipsa verborum luce deprehenditur.

itaque ut confiteor, paene ultimam oratoribus artem compositionis, quae quidem [*]( quae quildem, Spalding : qua de, AG. ) perfecta sit, contigisse, ita illis quoque priscis habitam inter curas, ut quantum adhuc profecerant, puto. neque enim mihi quamlibet magnus auctor Cicero persuaserit, Lysian, Herodotum, Thucydiden parum studiosos eius fuisse. genus fortasse sint secuti non idem,

quod Demosthenes aut Plato, quanquam et ii ipsi inter se dissimiles fuerunt. nam neque illud ut Lysia dicendi textum tenue atque rasum laetioribus numeris corrumpendum erat; perdidisset enim gratiam, quae ut eo maxima est, simplicis atque inadfectati coloris, perdidisset fidem quoque. nam scribebat alis, non ipse dicebat, ut oportuerit esse illa rudibus et incompositis similia; quod ipsum compositio est.

et historiae, quae currere debet ac ferri, minus convenissent insistentes clausulae et debita actionibus respiratio et cludendi inchoandique sententias ratio. in contionibus quidem etiam similiter cadentia quaedam et contraposita deprehendas. in Herodoto vero cum omnia (ut ego quidem sentio) leniter fluunt, tum ipsa διάλεκτος

v7-9 p.516
habet eam iucunditatem, ut latentes etiam ut se [*]( ut se numeros, Obrecht : innumeros, AG. ) numeros complexa videatur.

sed de propositorum diversitate post paulum. nunc , quae prius iis, qui recte componere volent, discenda sint. est igitur ante omnia oratio alia vincta atque contexta, soluta alia, qualis ut sermone et epistolis, nisi cum aliquid supra naturam suam tractant, ut de philosophia, de re publica, similibus.

quod non eo dico, quia non illud quoque solutum habeat suos quosdam et forsitan difficiliores etiam pedes; neque enim aut hiare semper vocalibus aut destitui temporibus volunt sermo atque epistola; sed non fluunt nec cohaerent nec verba verbis trahunt, ut potius laxiora ut his vincula quam nulla sint.