Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

contrapositum autem vel, ut quidam vocant, contentio ( ἀντίθετον dicitur) non uno fit modo. nam et fit, si singula singulis opponuntur, ut in eo quod modo dixi, uicit pudorem libido, timorem audacia, et bina binis: non nostri ingenii, vestri auxilii est, et sententiae sententiis: dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis.

cui commodissime subiungitur et ea species, quam distinctionem diximus: odit populus Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit; et, quae sunt simili casu, dissimili sententia in ultimo locata: ut quod in tempore mali fuit, nihil obsit, quod in causa boni fuit, prosit.

nec semper contrapositum subiungitur, ut in hoc, est igitur, haec iudices, non scripta sed nata lex, verum, sicut Cicero dicit, de singulis rebus propositis refertur ad singula, ut in eo quod sequitur, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus.

nec semper, quod adversum est,

v7-9 p.496
contra ponitur, quale est apud Rutilium, nobis primis dii immortales fruges dederunt; nos, quod soli accepimus, in omnes terras distribuimus.

fit etiam adsumpta illa figura, qua verba declinata repetuntur, quod ἀντιμεταβολή dicitur: non , ut edam, vivo, sed, ut vivam, edo. et quod apud Ciceronem conversum ita est, ut, cum mutationem casus habeat, etiam similiter desinat: ut et sine invidia culpa plectatur et sine culpa invidia ponatur.

et eodem cluditur verbo: ut quod dicit de se. Roscio , etenim , cum artifex eiusmodi est, ut solus videatur dignus qui in scena, spectetur, tum vir eiusmodi est, ut solus dignus esse videatur, qui eo non accedat. est et in nominibus ex diverso collocatis sua gratia: si consul Antonius, Brutus hostis; si conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius.

olim plura de figuris quam necesse erat, et adhuc erunt, qui putent esse figuram: incredibile est, ( quod dico, sed verum; ἀνθυποφοράν vocant; et aliquis hoc semel tulit, nemo [*]( nemo, Badius : nego, MSS. ) bis, ego ter, διέξοδον et longius

v7-9 p.498
evectus sum sed redeo ad propositum, ἄφοδον.

quaedam verborum figurae paulum figuris sententiarum declinantur, ut dubitatio. nam cum est in re, priori parti adsignanda est, cum in verbo, sequenti; sive me malitiam sive stultitiam dicere oportet.

item correctionis eadem ratio est; nam quod illic dubitat, hic emendat. etiam in personae fictione accidere quidam idem putaverunt, ut in verbis esset haec figura: crudelitatis mater est avaritia, et apud Sallustium in Ciceronem O Romule Arpinas, et apud Menandrum Oedipus Thriasius. haec omnia copiosius sunt exsecuti, qui non ut partem operis transcurrerunt, sed proprie libros huic operi dedicaverunt, sicut Caecilius, Dionysius, Rutilius, Cornificius, Visellius aliique non pauci; sed non minor erit eorum, qui vivunt, gloria.

ut fateor autem verborum quoque figuras posse plures reperiri a quibusdam, ita iis, quae ab auctoribus claris traduntur, meliores non adsentior. nam in primis M. Tullius multas in tertio De Oratore libro posuit, quas in Oratore postea scripto transeundo videtur ipse damnasse; quarum pars est, quae sententiarum potius quam uerborum sit: ut imminutio, improvisum, imago, sibi ipsi responsio, digressio, permissio, contrarium (hoc enim puto, quod dicitur ἐναντιότης ),

v7-9 p.500
sumpta ex adverso probatio.

quaedam omnino non sunt figurae, sicut ordo, dinumeratio, circumscriptio, sive hoc nomine significatur comprehensa breviter sententia sive finitio; nam et hoc Cornificius atque Rutilius schema λέξεως putant. verborum autem concinna transgressio, id est hyperbaton, quod Caecilius quoque putat schema, a nobis est inter tropos [*]( tropos, added by Burmann. ) posita.

sed mutatio, si [*]( si, Halm : etsi, MSS. ) ea est, quam Rutilius ἀλλοίωσιν vocat, dissimilitudinem ostendit horminum, rerum, factorum; quae si latius fiat, figura non est, si angustius, in ἀντίθετον cadet; si vero haec appellatio significat ὑπαλλαγήν, satis de ea dictum est.

quod vero schema est ad propositum subiecta ratio, quod Rutilius αἰτιολογίαν vocat? nam de illo dubitari possit, an schema sit distributis subiecta ratio, quod apud eundem primo loco positum est.

προσαπόδοσιν dicit, quae, ut maxime, servetur sane in pluribus propositis, quia aut singulis statim ratio subiiciatur, ut est apud C. Antonium, sed neque accusatorem eum metuo, quod sum innocens; neque competitorem vereor, quod sum Antonius; neque consulem spero, quod est Cicero;

aut positis duobus vel tribus eodem ordine singulis continua reddatur, quale apud

v7-9 p.502
Brutum de dictatura Cn. Pompeii, praestat enim nemini imperare quam alicui servire; sine illo enim vivere honeste licet, cum hoc vivendi nulla condicio est.

sed et uni rei multiplex ratio subiungitur, ut apud Vergilium,

  1. sire inde occultas vires et pabula terrae
  2. pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem
  3. excoquitur vitium—et totus locus;
  4. seu plures calor ille vias,—Seu durat magis.
Relationem quid accipi velit, non liquet mihi.

nam si ἀνάκλασιν aut ἐπάνοδον dicit, de omnibus locuti sumus. sed quidquid id est, neque hoc neque superiora in Oratore repetit. sola est in eo libro posita pariter inter figuras uerborum exclamatio, quam sententiae potius puto (adfectus enim est), de [*]( de, Halm : et, MSS. ) ceteris omnibus consentio.

adiicit his Caecilius περίφρασιν, de qua dixi; Cornificius interrogationem, ratiocinationem, subiectionem, transitionem, occultationem, praeterea sententiam, membrum, articulos, interpretationem, conclusionem. quorum priora alterius generis sunt schemata, sequentia schemata omnino non sunt.

item Rutilius praeter ea, quae apud alios quoque sunt, παρομολογίαν, ἀναγκαῖον, ἠθοποιίαν, δικαιολογίαν, πρόλημψιν,

v7-9 p.504
χαρακτηρισμόν, βραχυλογίαν, παρασιώπησιν, παῤῥησίαν de quibus idem dico. nam eos quidem auctores, qui nullum prope tinem fecerunt exquirendis nominibus, praeteribo, qui etiam, quae sunt argumentorum, figuris ascripserunt. ego illud de iis etiam, quae vere sunt,

adiiciam breviter, sicut ornent orationem opportune positae, ita ineptissimas esse, cum immodice petantur. sunt qui neglecto rerum pondere et viribus sententiarum, si vel inania verba in hos modos depravarunt, summos se iudicent artifices ideoque non desinant eas nectere, quas sine substantia sectari tam est ridiculum quam quaerere habitum gestumque sine corpore.