Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

verborum vero figurae et mutatae sunt semper et, utcunque valuit consuetudo, mutantur. itaque , si antiquum sermonem nostro comparemus, paene iam quidquid loquimur figura est, ut hac re invidere, non ut veteres et Cicero praecipue, hanc rem, et incumbere illi, non in illum, et plenum vino non vini, et huic non hunc adulari iam dicitur et mille alia; utinamque non peiora vincant.

verum schemata λέξεως duorum sunt generum: alterum loquendi rationem vocant, alterum maxime collocatione exquisitum est. quorum tametsi utrumque convenit orationi, tamen possis illud grammaticum hoc rhetoricum magis dicere. prius fit iisdem generibus quibus vitia. esset enim orationis schema vitium, si non peteretur, sed accideret.

verum auctoritate, vetustate, consuetudine plerumque defenditur, saepe etiam ratione quadam. ideoque , cum sit a simplici rectoque loquendi genere deflexa, virtus est, si habet probabile aliquid, quod sequatur. una tamen in re maxime utilis, ut cotidiani ac semper eodem modo formati sermonis fastidium levet et nos a vulgari dicendi genere defendat.

quodsi quis parce et, cum res poscet, utetur; velut asperso quodam condimento iucundior erit; at qui nimium adfectaverit, ipsam

v7-9 p.444
illam gratiam varietatis amittet. quanquam sunt quaedam figurae ita receptae, ut paene iam hoc ipsum nomen effugerint; quae etiamsi fuerint crebriores, consuetas aures minus ferient.

nam secretae et extra vulgarem usum positae ideoque magis notabiles, [*]( notabiles, Lochmann: nobiles, MSS. ) ut novitate aurem excitant, ita copia satiant, et se non obvias fuisse dicenti sed conquisitas et ex omnibus latebris extractas congestasque declarant.

fiunt ergo et circa genus figurae in nominibus; nam et oculis capti talpae et timidi dammae dicuntur a Vergilio; sed subest ratio, quia sexus uterque altero significatur, tamque mares esse talpas dammasque quam feminas certum est; et in verbis, ut fabricatus est gladium et inimicum poenitus es.

quod mirum minus est, quia in natura verborum est et quae facimus patiendi modo saepe dicere, ut arbitror, suspicor, et contra faciendi quae patimur, ut vapulo; ideoque frequens permutatio est et pleraque utroque modo efferuntur: luxuriatur, luxuriat; fluctuatur, fluctuat; adsentior, adsentio.

est figura et in numero,

v7-9 p.446
vel cum singulari pluralis subiungitur, gladio pugnacissima gens Romani ( gens enim ex multis), vel ex diverso,
  1. qui[*]( qui, Politianus: cui, MSS. of Quintilian and Virgil. ) non risere parentes,
  2. nec deus hunc mensa dea nec dignata cubili est;
Ex illis enim, qui non risere, hic quem non dignata.

* satura est

  1. sed nostrum istud vivere triste
  2. aspexi ,
cum infinito verbo sit usus pro appellatione; nostram enim vitam vult intelligi. utimur et verbo pro participio,
  1. magnum dat ferre talentum,
tanquam ferendum, et participio pro verbo, volo datum.

interim etiam dubitari potest, cui vitio simile sit schema: ut in hoc

  1. virus est vitium fugere:
aut enim partes orationis mutat ex illo virtus est
v7-9 p.448
fuga vitiorum, aut casus ex illo virtutis est vilium fugere; multo tamen hoc utroque excitatius. iunguntur interim schemata: Sthenelus sciens pugnae; est enim scitus Sthenelus [*]( scitus Sthenelus, vulgo: sciusticus, B: scius cus, A: sciens scitus, cod. monac .: suus scenalus, cod. arqentor . ) pugnandi.

transferuntur et tempora: Timarchides negat esse ei periculum a securi, (praesens enim pro praeterito positum est) et status:

  1. hoc Ithacus velit;
et, ne morer, per omnia genera per quae fit soloecismus.

haec quoque est, quam ἑτεροίωσιν vocant, cui non dissimilis ἐξαλλαγή dicitur, ut apud Sallustium neque ea res falsum me habuit et duci probare. ex quibus fere praeter novitatem brevitas etiam peti solet. unde eo usque processum est, ut non paeniturum pro non acturo paenitentiam et visuros ad videndum missos idem auctor dixerit.

quae ille quidem fecerit schemata, an idem vocari possint, videndum, quia recepta sint. nam receptis etiam vulgo auctore contenti sumus: ut nunc evaluit rebus agentibus, quod Pollio in Labieno damnat, et contumeliam fecit, quod

v7-9 p.450
a Cicerone reprehendi notum est; ad fici enim contumelia dicebant.

alia commendatio vetustatis, cuius amator unice Vergilius fuit:

  1. vel cum se pavidum contra mea iurgia iactat.—
  2. [*]( fingit, MSS. of Virgil. )
  3. progeniem sed enim Troiano a sanguine duci
  4. audierat .
Quorum similia apud veteres tragicos comicosque sunt plurima.

illud et in consuetudine remansit enimvero. his amplius apud eundem:

  1. nam quis te iuuenum confidentissime,
quo sermonis initium fit. sed
  1. tam magis illa tremens et tristibus effera flammis,
  2. quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae.
Quod est versum ex illo: quam magis aerumna urget, tam magis ad malefaciendum viget.

pleni talibus antiqui

v7-9 p.452
sunt; initio Eunuchi Terentius quid igitur faciam? inquit. alius : ain [*]( alius: ain, Halm : alius in, AG: allusit, some late MSS. ) tandem leno? Catullus in Epithalamio,
  1. dum innupta manet, dum cara suis est,
cum prius dum significet quoad, sequens usque eo.

ex Graeco vero translata vel Sallustii plurima, quale est, vulgus amat fieri, vel Horatii, nam id maxime probat, nec ciceris, nec longae invidit avenae, vel Vergilii,

  1. Tyrrhenum navigat aequor.
sed iam vulgatum actis quoque, saucius pectus.

ex eadem parte figurarum priore dicto [*]( priore dicto is meaningless and the sense of ex eadem parte is obscure (?= Graecisms ). ) et adiectio est, quae videri potest supervacua, sed non sine gratia est:

  1. nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi;
v7-9 p.454
potest enim deesse alterum nam. et apud Horatium illud,
  1. Fabriciumque ,
  2. hunc et intonsis [*]( incomptis, MSS. of Horace. ) Curium capillis.
sed detractiones, quae in complexu sermonis aut vitium habent aut figuram;
  1. accede ad ignem, iam calesces plus satis.
plus enim quam satis est.

nam de altera quae detractione pluribus dicendum [*](quae bracketed by Halm: dicendum, Regius : adiiciendum, MSS. ) est. utimur vulgo et comparativis pro absolutis, ut cum se quis infirmiorem esse dicet; duo inter se comparativa committimus: si te, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat.

sunt et illa non similia soloecismo quidem, sed tamen numerum mutantia, quae et tropis adsignari solent, ut de uno pluraliter dicamus:

  1. sed nos immensum spatiis confecimus aequor;
v7-9 p.456
et de pluribus singulariter,
  1. haud secus ac patriis acer Romanus in armis.
Specie diversa sed genere eadem et haec sunt,