Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

his fere, quae in proximos quinque libros collata sunt, ratio inveniendi atque inventa disponendi continetur, quam ut per omnes numeros penitus cognoscere ad summam scientiae necessarium est, ita incipientibus brevius ac simplicius tradi magis convenit.

aut enim difficultate institutionis tam numerosae atque perplexae deterreri solent, aut eo tempore, quo praecipue alenda ingenia atque indulgentia quadam enutrienda sunt, asperiorum tractatu rerum atteruntur, aut, si haec sola didicerunt, satis se ad eloquentiam instructos arbitrantur, aut quasi ad certas quasdam dicendi leges adligati conatum omnem reformidant.

unde existimant accidisse ut, qui diligentissimi artium scriptores exstiterint, ab eloquentia longissime fuerint. via tamen opus est incipientibus, sed ea plana et cum ad ingrediendum tum ad demonstrandum expedita. eligat itaque

v7-9 p.178
peritus ille praeceptor ex omnibus optima et tradat ea demum in praesentia quae placet, remota refutandi cetera mora. sequentur enim discipuli, quo duxeris.

mox cum robore dicendi crescet etiam eruditio. iidem primo solum iter credant esse in quod inducentur, mox illud cognituri etiam optimum. sunt autem neque obscura neque ad percipiendum difficilia quae scriptores diversis opinionibus pertinaciter tuendis involverunt.

itaque in toto artis huiusce tractatu difficilius est iudicare quid doceas quam, cum iudicaris, docere, praecipueque in duabus his partibus perquam sunt pauca, circa quae si is qui instituitur non repugnaverit, pronum ad cetera habiturus est cursum.

nempe enim plurimum in hoc laboris exhausimus, ut ostenderemus rhetoricen bene dicendi scientiam et utilem et artem et virtutem esse; materiam eius res omnes de quibus dicendum esset; eas in tribus fere generibus, demonstrativo, deliberative, iudicialique reperiri; orationem porro omnem constare

v7-9 p.180
rebus et verbis; in rebus intuendam inventionem, in verbis elocutionem, in utroque [*]( utroque, Halm : utraque, AG. ) collocationem, quae memoria conplecteretur, actio commendaret. oratoris officium docendi,

movendi, delectandi partibus contineri, ex quibus ad docendum expositio et argumentatio, ad movendum adfectus pertinerent, quos per omnem quidem causam sed maxime tamen in ingressu ac fine dominari. nam delectationem, quamvis in utroque sit eorum, magis tamen proprias in elocutione partes habere.

quaestiones alias infinitas, alias finitas quae personis, temporibus, locis continerentur. in omni porro materia tria esse quaerenda, an sit, quid sit, quale sit. his adiiciebamus demonstrativam laude ac vituperatione constare. in ea quae ab ipso de quo diceremus, quae post eum acta essent, intuendum. hoc opus tractatu honestorum utiliumque constare.

suasoriis accedere tertiam partem ex coniectura, possetne fieri et an esset futurum de quo deliberaretur. hic praecipue diximus spectandum, quis, apud quem, quid diceret. iudicialium causarum alias in singulis, alias in pluribus controversiis consistere, et in

v7-9 p.182
quibusdam intentionem modo stature facere, modo depulsionem; [*]( statum depulsionem, added by Happel, following Schütz ) depulsionem porro omnem infitiatione duplici, factumne et an hoc factum esset, praeterea defensione ac translatione constare.

quaestionem aut ex scripto esse aut ex facto; facto, [*]( facto, added by Spalding. ) de rerum fide, proprietate, qualitate; scripto, de verborum vi aut voluntate, in quibus vis tum causarum tum actionum inspici soleat, quae aut scripti et voluntatis aut ratiocinativa aut ambiguitatis aut legum contrariarum specie continentur.

in omni porro causa iudiciali quinque esse partes, quarum exordio conciliari audientem, narratione doceri, probatione [*]( doceri, probatione, added by Meister. ) proposita confirmari, refutatione contra dicta dissolvi, peroratione [*]( contra dicta, added by Halm: dissolvi, peroratione, added by Aldine edn. ) aut memoriam refici aut animos moveri.

his argumentandi et adficiendi locos et quibus generibus concitari, placari, resolvi iudices oporteret, adiecimus. accessit ratio divisionis. credere modo qui discet velit materiam quandam variam esse, [*]( materiam quandam variam esse, Happel : certa quaedam varia est and the like, MSS. ) et in qua multa etiam sine doctrina praestare debeat per se ipsa natura, ut haec

v7-9 p.184
de quibus dixi non tam inventa a praeceptoribus quam cum fierent observata esse videantur.

plus exigunt laboris et curae quae sequuntur. hinc enim iam elocutionis rationem tractabimus, partem operis, ut inter omnes oratores convenit, difficillimam. nam et M. Antonius, cuius supra mentionem habuimus, cum a se disertos visos esse multos ait, eloquentem neminem: diserto satis putat dicere quae oporteat, ornate autem dicere proprium esse eloquentissimi.

quae virtus si usque ad eum in nullo reperta est, ac ne in ipso quidem aut L. Crasso, certum est et in his et in prioribus eam desideratam, quia difficillima fuit. et Marcus Tullius inventionem quidem ac dispositionem prudentis hominis putat,

eloquentiam oratoris, ideoque praecipue circa praecepta partis huius laboravit. quod eum merito fecisse etiam ipso rei, de qua loquimur, nomine palam declaratur. eloqui enim [*](after enim the MSS. give hoc which is deleted by Gesner. ) est omnia, quae mente conceperis, promere atque ad audientes perferre; sine quo supervacua sunt priora et similia gladio condito atque intra vaginam suam haerenti.

hoc itaque maxime docetur, hoc nullus nisi arte adsequi potest, hic studium plurimum adhibendum, hoc exercitatio petit, hoc

v7-9 p.186
imitatio, hic omnis aetas consumitur, hoc maxime orator oratore praestantior, hoc genera ipsa dicendi alia alia potiora.

neque enim Asiani aut quocunque alio genere corrupti res non viderunt aut eas non collocaverunt neque, quos aridos vocamus, stulti aut in causis caeci fuerunt; sed his iudicium in eloquendo ac modus, illis vires defuerunt, ut appareat in hoc et vitium et virtutem esse dicendi.

non ideo tamen sola est agenda cura verborum. occurram enim necesse est et, velut in vestibulo protinus apprehensuris hanc confessionem meam, resistam iis qui, omissa rerum (qui nervi sunt in causis) diligentia, quodam inani circa voces studio senescunt, idque faciunt gratia decoris, qui est in dicendo mea quidem opinione pulcherrimus, sed cum sequitur non cum adfectatur.

corpora sana et integri sanguinis et exercitatione firmata ex iisdem his speciem accipiunt ex quibus vires, namque et colorata et adstricta et lacertis expressa sunt; at eadem si quis volsa atque fucata muliebriter comat,

v7-9 p.188
foedissima sint ipso formae labore.

et cultus concessus atque magnificus addit hominibus, ut Graeco versu testatum est, auctoritatem; at muliebris et luxuriosus non corpus exornat, sed detegit mentem. similiter illa translucida et versicolor quorundam elocutio res ipsas effeminat, quae illo verborum habitu vestiantur. curam ergo verborum, rerum volo esse sollicitudinem.

nam plerumque optima rebus cohaerent et cernuntur suo lumine; at nos quaerimus illa, tanquam lateant semper seque subducant. ita nunquam putamus circa id esse de quo dicendum est, sed ex aliis locis petimus et inventis vim adferimus.