Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

v7-9 p.336
Quidquid enim significari brevius potest et cum ornatu latius ostenditur, περίφρασις est, cui nomen Latine datum est non sane aptum orationis virtuti circumlocutio. verum hoc ut, cum decorem habet, periphrasis, ita, cum id vitium incidit, περισσολογία dicitur. obstat enim quidquid non adiuvat.

hyperbaton quoque, id est verbi transgressionem, quoniam frequenter ratio compositionis [*]( compositionis, Daniel : comparationis, MSS. ) et decor poscit, non immerito inter virtutes habemus. fit enim frequentissime aspera et dura et dissoluta et hians oratio, si ad necessitatem ordinis sui verba redigantur et, ut quodque oritur, ita proximis, etiamsi vinciri non potest, adligetur.

differenda igitur quaedam et praesumenda, atque ut id structuris lapidum impolitorum loco, quo convenit, quodque ponendum. non enim recidere ea nec polire possumus, quo coagmentata se magis iungant, sed utendum iis, qualia sunt, eligendaeque sedes.

nec aliud potest sermonem facere numerosum quam opportuna ordinis per mutatio; neque alio ceris Platonis inventa sunt quattuor illa verba, quibus id illo pulcherrimo operum id Piraeeum se descendisse significat, plurimis modis scripta,

quam [*]( quam, inserted by Regius . ) quod eum quoque maxime numerosum [*]( The sentence can hardly be correct as it stands id the MSS. I have inserted numerosum as being the simplest improvement available. ) facere experiretur. verum id cum id duobus verbis fit, ἀναστροφὴ dicitur, reversio quaedam:

v7-9 p.338
qualia sunt vulgo, mecum, secum, apud oratores et historicos quibus de rebus. at cum decoris gratia traiicitur [*]( traiicitur, Spalding : trahitur, AG. ) longius verbum, proprie hyperbati tenet nomen: animaduerti , iudices, omnem accusatoris orationem in duas diuisam esse partes. nam in duas partes divisam esse rectum erat, sed durum et incomptum.

poetae quidem etiam verborum divisione faciunt transgressionem: Hyperboreo septem subiecta trioni, quod oratio nequaquam recipiet. atqui est propter quod dici tropus possit, quia componendus est e duobus intellectus.

alioqui , ubi nihil ex significatione mutatum est et structura sola variatur, figura potius verborum dici potest, sicut multi existimarunt. longis autem hyperbatis et confusis quae vitia accidunt, suo loco diximus. hyperbolen audacioris ornatus summo loco posui. est haec decens veri [*]( decens veri, Spalding : decensuris, G. : demensuris, A ( 2nd hand ). ) superiectio; virtus eius ex diverso par augendi atque minuendi; fit pluribus modis.

aut enim plus facto dicimus, ut vomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal implevit, et

  1. geminique minantur
  2. | caelum scopuli;
v7-9 p.340
aut res per similitudinem attollimus,
  1. credas innare revulsas Cycladas;

aut per comparationem, ut fulminis ocior alis; aut signis quasi quibusdam,

  1. illa vel intactae segetis per summa volaret
  2. gramina nec teneras cursu laesisset aristas;
vel translatione, ut ipsum illud volaret.

crescit interim hyperbole alia insuper addita, ut Cicero id Antonium dicet, quae Charybdis tam vorax? Charybdin dico? quae si fuit, fuit animal unum: Oceanus, medias fidius, vix videtur tot res, tam dissipatas, tam distantibus id locis positas, tam cito absorbere potuisse.

exquisitam vero figuram huius rei deprehendisse apud principem Lyricorum Pindarum videor id libro, quem inscripsit ὕμνους. is namque Herculis impetum adversus Meropas, qui id insula Coo dicuntur habitasse, non igni nec ventis nec mari, sed fulmini dicit similem fuisse, ut illa minora, hoc par esset.

quod imitatus Cicero

v7-9 p.342
illa composuit id Verrem versabatur id Sicilia longo intervallo alter non Dionysius ille nec Phalaris (tulit enim illa quondam insula multos et crudeles tyrannos), sed quoddam novum monstrum ex vetere illa immanitate, quae id isdem versata locis dicitur. non enim Charybdin tam infestam neque Scyllam nauibus quam istum id eodem freto fuisse arbitror.

nec pauciora sunt genera minuendi:

  1. vix ossibus haerent,
et quod Cicero id quodam ioculari libello,
  1. fundum Vetto vocat, quem possit mittere funda;
  2. ni tamen exciderit, qua cava funda patet.
Sed huius quoque rei servetur mensura quaedam. quamvis est enim omnis hyperbole ultra fidem, non tamen esse debet ultra modum, nec alia via magis id κακοζηλίαν itur.

piget referre plurima hinc orta vitia, cum praesertim minime sint ignota et obscura. monere satis est mentiri hyperbolen nec ita, ut mendacio fallere velit. quo magis intuendum est, quousque deceat extollere quod nobis non creditur. pervenit haec res frequentissime ad risum; qui si

v7-9 p.344
captatus est, urbanitatis, sin aliter, stultitiae nomen assequitur.

est autem id usu vulgo quoque et inter ineruditos et apud rusticos, videlicet quia natura est omnibus augendi res vel minuendi cupiditas insita, nec quisquam vero contentus est. sed ignoscitur, quia non adfirmamus.

tum est hyperbole virtus, cum res ipsa, de qua loquendum est, naturalem modum excessit. conceditur enim amplius dicere, quia dici, quantum est, non potest, meliusque ultra quam citra stat oratio. sed de hoc satis, quia eundem locum plenius id eo libro, quo causas corruptae eloquentiae reddebamus, tractavimus.