Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

qualia sunt O scelus abominandum, o deformem libidinem. exornatur autem res tota maxime translationibus, cupiditas effrenata et insanae substructiones. et solet fieri aliis adiunctis epitheton tropus, ut apud Vergilium turpis egestas et tristis senectus. verum tamen talis est ratio huiusce virtutis, ut sine appositis nuda sit et velut incompta oratio, oneretur tamen multis.

nam fit longa et impedita, ut id quaestionibus eam iudices [*]( indices, vulgo: iungas, MSS. id quaestionibus is clearly corrupt. ) similem agmini totidem lixas habenti quot milites, cui et numerus est duplex nec duplum virium; quanquam non singula modo sed etiam plura verba apponi solent: ut

  1. coniugio Anchise Veneris dignate superbo.
Sed hoc quocunque modo:

duo vero [*]( quocunque vero, Spalding : queque verba, MSS. ) uni apposita ne uersum quidem decuerint. sunt autem, quibus non videatur hic omnino tropus, quia nihil vertat. nec

v7-9 p.326
est semper, [*]( nec, Spalding : necesse, MSS. ) sed id quod est [*]( sed id quod est, cod. Paris 7530: sed cum id est AG. ) appositum, si a proprio diviseris, per se significat et facit antonomasiam. nam si dicas, ille qui Numantiam et Carthaginem evertit, antonomasia est; si adieceris Scipio , appositum. non potest ergo esse seiunctum. [*]( seiunctum, Christ : iunctum, MSS. )

allegoria , quam inversionem interpretantur, aut aliud verbis aliud sensu ostendit aut etiam interim contrarium. prius fit genus plerumque continuatis translationibus, ut

  1. O navis, referent id mare te novi
  2. fluctus ; o quid agis? fortiter occupa
  3. portum ,
totusque ille Horatii locus, quo navem pro re publica, fluctus et tempestates pro bellis civilibus, portum pro pace atque concordia dicit.

tale Lucretii

  1. avia Pieridum peragro loca,
et Vergilii
  1. sed nos immensum spatiis confecimus aequor,
  2. et iam tempus equum fumantia solvere colla.

sine translatione vero id Bucolicis

  1. certe equidem audieram, qua se subducere colles
  2. incipient mollique iugum demittere clivo
  3. usque ad aquam et ueteris iam fracta cacumina fagi,
  4. omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
v7-9 p.328

hoc enim loco praeter nomen cetera propriis decisa sunt verbis, verum non pastor Menalcas, sed Vergilius est intelligendus. habet usum talis allegoriae frequenter oratio, sed raro totius; plerumque apertis permixta est. tota apud Ciceronem talis est: hoc miror, hoc queror, quemquam hominem ita pessumdare alterum velle, ut etiam narem perforet, id qua ipse naviget. illud commixtum frequentissimum:

equidem celeras tempestates et procellas id illis dumtaxat fluctibus contionum semper Miloni putavi esse subeundas. nisi adiecisset dumtaxat fluctibus contionum, esset allegoria; nunc eam miscuit. quo id genere et species ex arcessitis verbis venit et intellectus ex propriis.

illud vero longe speciosissimum genus orationis, id quo trium permixta est gratia, similitudinis, allegoriae, translationis: quod fretum, quem Euripum, tot motus, tantas, tam varias habere creditis agitationes, commutationes, fluctus, quantas perturbationes et quantos aestus habet ratio comitiorum? dies intermissus unus aut nox interposita saepe et perturbat omnia et totam opinionem parva nonnunquam commutat aura rumoris. nam id quoque id primis est custodiendum ut,

quo

v7-9 p.330
ex genere coeperis translationis, hoc desinas. multi autem, cum initium a tempestate sumpserunt, incendio aut ruina finiunt; quae est inconsequentia rerum foedissima.

ceterum allegoria parvis quoque ingeniis et cotidiano sermoni frequentissime servit. nam illa id agendis causis iam detrita, pedem conferre et iugulum petere et sanguinem mittere, inde sunt, nec offendunt tamen. est enim grata id eloquendo novitas et emutatio, et magis inopinata delectant. ideoque iam id his amisimus modum et gratiam rei nimia captatione consumpsimus.

est id exemplis allegoria, si non praedicta ratione ponantur. nam ut Dionysium Corinthi esse, quo Graeci omnes utuntur, ita plurima similia dici possunt. sed allegoria, quae est obscurior, aenigma dicitur; vitium meo quidem iudicio, si quidem dicere dilucide virtus; quo tamen et poetae utuntur:

  1. dic , quibus id ferris, et eris mihi magnus Apollo,
  2. tres pateat caeli spatium non amplius ulnas?
et oratores nonnunquam,

ut Caelius quadrantariam Clytaemnestram, et in triclinio Coam, in cubiculo Nolam. namque et nunc quidem solvuntur et tum erant

v7-9 p.332
notiora, cum dicerentur; aenigmata sunt tamen, nam et cetera [*]( nam et cetera, Christ : non et cetera, AG. ) si quis interpretetur, intelligas. | eo vero genere,

quo contraria ostenduntur, ironia est; illusionem vocant. quae aut pronuntiatione intelligitur aut persona aut rei natura; nam, si qua earum verbis dissentit, apparet diversam esse orationi voluntatem.

quanquam id plurimis id tropis accidit, ut intersit, quid de quoque dicatur, quia quod dicitur alibi verum est. et laudis adsimulatione [*]( adsimulatione, Spalding : autem simulatione, AG. ) detrahere et vituperationis laudare concessum est: quod C. Verres, praetor urbanus, homo sanctus et diligens, subsortitionem eius id codice non haberet. et contra: oratores visi sumus et populo imposuimus.

aliquando cum id risu quodam contraria dicuntur iis quae intelligi volunt: quale est in Clodium, integritas tua te purgavit, mihi crede, pudor eripuit, vita anteacta servavit.

praeter haec usus est allegoriae, ut tristia dicamus mollioribus [*]( mollioribus, Werlhof: melioribus, MSS. ) verbis urbanitatis [*]( urtanitatis, Gsner: aut bonae rei, MSS. ) gratia aut quaedam contrariis significemus aliud textum spectaco et enumeravimus. [*]( I have printed the reading of A, from which the others differ but little. ) Haec si quis ignorat, quibus Graeci nominibus appellent,

v7-9 p.334
σαρκασμόν, ἀστεϊσμόν, ἀντίφρασιν, παροιμίαν dici sciat. sunt etiam,

qui haec non species allegoriae sed ipsa tropos dicant; acri quidem ratione, quod illa obscurior sit, id his omnibus aperte appareat quid velimus. cui accedit hoc quoque, quod genus, cum dividitur id species, nihil habet proprium, ut arbor pinus et olea et cupressus, et ipsius per se nulla proprietas; allegoria vero habet aliquid proprium. quod quo modo fieri potest, nisi ipsa species est? sed utentium nihil refert.

adiicitur his μυκτηρισμὸς dissimulatus quidam sed non latens derisus. pluribus autem verbis cum id, quod uno aut paucioribus certe dici potest, explicatur, περίφρασιν vocant, circuitum quendam eloquendi, qui nonnunquam necessitatem habet, quotiens dictu deformia operit: ut Sallustius, ad requisita naturae.

interim ornatum petit solum, qui est apud poetas frequentissimus:

  1. tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris
  2. incipit et dono divum gratissima serpit.
Et apud oratores non rarus, semper tamen adstrictior.