Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

venio nunc ad ornatum, in quo sine dubio plus quam in ceteris dicendi partibus sibi indulget orator. nam emendate quidem ac lucide dicentium tenue praemium est, magisque ut vitiis carere quam ut aliquam magnam virtutem adeptus esse videaris. inventio cum imperitis saepe communis,

dispositio modicae doctrinae credi potest; si quae sunt artes altiores, plerumque occultantur, ut artes sint; denique omnia haec ad utilitatem causarum solam referenda sunt. cultu vero atque ornatu se quoque

v7-9 p.212
commendat ipse qui dicit et in ceteris iudicium doctorum, in hoc vero etiam popularem laudem petit, nec fortibus modo, sed etiam fulgentibus armis proeliatur.

an[*]( An, added by Spalding. ) in causa Cicero Cornelii consecutus esset docendo iudicem tantum et utiliter demum ac Latine perspicueque dicendo, ut populus Romanus admirationem suam non acclamatione tantum, sed etiam plausu confiteretur? sublimitas profecto et magnificentia et nitor et auctoritas expressit illum fragorem.

nec tam insolita laus esset prosecuta dicentem, si usitata et ceteris similis fuisset oratio. atque ego illos credo, qui aderant, nec sensisse quid facerent nec sponte iudicioque plausisse, sed velut mente captos et quo essent in loco ignaros erupisse in hunc voluptatis adfectum.

sed ne causae quidem parum confert idem hic orationis ornatus. nam , qui libenter audiunt, et magis attendunt et facilius credunt, plerumque ipsa delectatione capiuntur, nonnunquam admiratione auferuntur. nam et ferrum ipsum [*]( ipsum, added by Christ. ) adfert oculis terroris aliquid, et fulmina ipsa non tam nos confunderent, si vis eorum tantum, non etiam ipse fulgor timeretur.

recteque Cicero his ipsis ad Brutum [*](Now lost.)

v7-9 p.214
verbis quadam in epistola scribit, nam eloquentiam, quae admirationem non habet, nullam iudico. eandem Aristoteles quoque petendam maxime putat. sed hic ornatus (repetam enim) virilis et fortis et sanctus sit nec effeminatam levitatem et fuco ementitum colorem amet, sanguine et viribus niteat.

hoc autem adeo verum est ut, cum in hac maxime parte sint vicina virtutibus vitia, etiam, qui vitiis utuntur, virtutum tamen iis nomen imponant. quare nemo ex corruptis dicat me inimicum esse culte dicentibus. non hanc esse virtutem nego, sed illis eam non tribuo.

an ego fundum cultiorem putem, in quo mihi quis ostenderit lilia et violas et anemonas, fontes surgentes, quam ubi plena messis aut graves fructu vites erunt? sterilem platanum tonsasque myrtos quam maritam ulmum et uberes oleas praeoptaverim? habeant illa divites licet, quid essent, si aliud nihil haberent?

nullusne ergo etiam frugiferis adhibendus est decor? quis negat? nam et in ordinem certaque intervalla redigam meas arbores. quid illo quincunce speciosius qui, in quamcunque partem spectaveris, rectus est? sed protinus in id quoque prodest, ut terrae sucum aequaliter trahat. surgentia in altum cacumina oleae ferro coercebo;

v7-9 p.216
in orbem se formosius fundet et protinus fructum ramis pluribus feret. decentior equus, cuius adstricta ilia, sed idem velocior. Pulcher aspectu est [*]( 1st, Halm : sit, MSS. ) athleta, cuius lacertos exercitatio expressit, idem certamini paratior.

nunquam vera species ab utilitate dividitur. sed hoc quidem discernere modici iudicii est. illud observatione dignius, quod hic ipse honestus ornatus materiae genere esse debebit [*]( esse debebit, Halm : decidit, AG. ) variatus. atque , ut a prima divisione ordiar, non idem demonstrativis et deliberativis et iudicialibus causis conveniet. namque illud genus ostentationi compositum solam petit audientium voluptatem, ideoque omnes dicendi artes aperit ornatumque orationis exponit, ut quod non insidietur nec ad victoriam sed ad solum finem laudis et gloriae tendat.

quare , quidquid erit sententiis populare, verbis nitidum, figuris iucundum, translationibus magnificum, compositione elaboratum, velut institor quidam eloquentiae intuendum et paene pertractandum dabit. nam eventus ad ipsum, non ad causam refertur.

at ubi res agitur et vera dimicatio est, ultimus sit famae locus. praeterea ne decet quidem, ubi maxima rerum momenta versantur, de verbis esse sollicitum.

v7-9 p.218
Neque hoc eo pertinet, ut in his nullus sit ornatus, sed uti pressior et severior et minus confessus, praecipue materiae accommodatus.

nam et in suadendo sublimius aliquid senatus, concitatius populus, et in iudiciis publicae capitalesque causae poscunt accuratius dicendi genus. at privatum consilium causasque paucorum, ut frequenter accidit, calculorum purus sermo et dissimilis curae magis decuerit. an non pudeat certam creditam periodis postulare aut circa stillicidia adfici aut in mancipii redhibitione sudare?

sed ad propositum. et quoniam orationis tam ornatus quam perspicuitas aut in singulis verbis est aut in pluribus positus, quid separata, quid iuncta exigant, consideremus. quanquam enim rectissime traditum est, perspicuitatem propriis, ornatum translatis verbis magis egere, sciamus nihil ornatum esse quod sit improprium.

sed cum idem frequentissime plura significent (quod συνωνυμία vocatur), iam sunt aliis alia honestiora, sublimiora, nitidiora, iucundiora, vocaliora. nam ut syllabae e litteris melius sonantibus clariores sunt, ita verba e syllabis magis vocalia et, quo plus quodque spiritus habet, auditu pulchrius.

v7-9 p.220
Et quod facit syllabarum, idem verborum quoque inter se copulatio, ut aliud alii iunctum melius sonet. diversus tamen usus.

nam rebus atrocibus verba etiam ipso auditu aspera magis convenient. at universum quidem optima simplicium creduntur, quae aut maxime exclamant aut sono sunt iucundissima. et honesta quidem turpibus potiora semper nec sordidis unquam in oratione erudita locus.

clara illa atque sublimia plerumque materiae modo discernenda sunt. quod alibi magnificum, tumidum alibi, et quae humilia circa res magnas, apta circa minores videntur. ut autem in oratione nitida notabile humilius verbum et velut macula, ita a sermone tenui sublime nitidumque discordat fitque corruptum, quia in plano tumet.

quaedam non tam ratione quam sensu iudicantur, ut illud,

  1. caesa iungebant foedera porca,
fecit elegans fictio nominis, quod si fuisset porco, vile erat. at quibusdam ratio manifesta est. risimus , et merito nuper poetam, qui dixerat
  1. praetextam in cista mures rosere camilli.
v7-9 p.222
At Vergilii miramur illud,

  1. saepe exiguus mus.
Nam epitheton [*]( Epitheton is followed by the words exiguus aptum, which are bracketed as a gloss by Christ. ) proprium effecit, ne plus exspectaremus, et casus singularis magis decuit, et clausula ipsa unius syllabae non usitata addidit gratiam. imitatus est itaque utrumque Horatius,
  1. nascetur ridiculus mus.