Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

scripti et voluntatis frequentissima inter consultos quaestio est, et pars magna controversi iuris hinc pendet; quo minus id accidere in scholis mirum est, ubi etiam ex industria fingitur. eius genus unum est, in quo et de scripto et de voluntate

v7-9 p.136
quaeritur.

id tum accidit, cum est in lege aliqua obscuritas. in ea aut uterque suam interpretationem confirmat, adversarii subvertit: ut hic, fur quadruplum solvat. duo surripuerunt pariter decem milia; petuntur ab utroque quadragena; illi postulant, ut vicena conferant; nam et actor dicit hoc esse quadruplum quod petat, et rei hoc quod offerant; voluntas quoque utrinque defenditur.

aut , cum de altero intellectu certum est, de altero dubium: ex meretrice natus ne contionetur. quae filium habebat, prostare coepit: prohibetur adolescens contione. nam de eius filio, quae ante partum meretrix fuit, certum est: an eadem huius causa sit, dubium est, quia ex hac natus est, antequam meretrix esset. [*]( antequa esset, Regius : et haec. .. eat, MSS. )

solet et illud quaeri, quo referatur, quod scriptum est, bis de eadem re ne sit actio; id est, hoc bis ad actorem an ad actionem? haec ex iure obscuro. alterum genus est ex manifesto; quod qui solum viderunt, hunc statum plani et voluntatis appellarunt. in hoc altera pars scripto nititur, altera voluntate.

v7-9 p.138
Sed contra scriptum tribus generibus occurritur.

unum est, in quo ipso patet, semper id servari non posse: liberi parentis alant ad vinciantur; non enim adligabitur infans. hic erit ad alia transitus, et divisio, num quisquis non aluerit, num hic propter hoc.

secundum[*]( Secundum, Christ : quidam, MSS. ) tale genus controversiarum, in quo nullum argumentum est, quod ex lege ipsa peti possit, sed de eo tantum, de quo lis est, quaerendum est. [*]( est, Halm : sit, MSS. ) Peregrinus, si murum ascenderit, capite puniatur. cum hostes murum ascendissent, peregrinus eos depulit; petitur ad supplicium.

non erunt hic separatae quaestiones, an quisquis, an hic, quia nullum potest adferri argumentum contra scriptum vehementius eo quod in lite est; sed hoc tantum, an ne servandae quidem civitatis causa. ergo aequitate et voluntate pugnandum. fieri tamen potest, ut ex aliis legibus exempla ducamus, per quae appareat semper stari scripto non posse, ut Cicero pro Caecina fecit.

tertium , cum in ipsis verbis legis reperimus aliquid, per quod probemus aliud legumlatorem voluisse, ut

v7-9 p.140
in hac controversia: qui nocte cum ferro deprehensus fuerit, adligetur. cum anulo ferreo inuentum magistratus adligavit. hic quia est verbum in lege deprehensus, satis etiam significatum videtur, non contineri lege nisi noxium ferrum.

sed ut qui voluntate nitetur scriptum, quotiens poterit, infirmare debebit, ita, qui scriptum tuebitur, adiuvare se etiam voluntate temptabit. in testamentis et illa accidunt, ut voluntas manifesta sit, scriptum nihil sit: ut in iudicio Curiano, in quo nota L. Crassi et Scaevolae fuit contentio.

substitutus heres erat, si postumus ante tutelae annos decessisset. non est natus. propinqui bona sibi vindicabant. quis dubitaret, quin ea voluntas fuisset testantis, ut is non nato filio heres esset, qui mortuo? sed hoc non scripserat.

id quoque, quod huic contrarium est, accidit nuper, ut esset scriptum, quod appareret scriptorem noluisse. qui sestertium nummum quinque milia legaverat, cum emendaret testamentum, sublatis sestertiis nummis, argenti pondo posuit, quinque milia manserunt. apparuit tamen, quinque pondo dari voluisse, quia ille in argento legati modus et inauditus erat et incredibilis.

sub hoc statu generales sunt quaestiones, scripto an voluntate

v7-9 p.142
standum sit, quae fuerit scribentis voluntas; tractatus omnes qualitatis aut coniecturae, de quibus satis dictum arbitror.