Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

contraria est neganti confessionis simulatio, sed ipsa quoque multum habet urbanitatis. sic Afer, cum ageret contra libertum Claudii Caesaris, et ex diverso quidam condicionis eiusdem, cuius erat litigator, exclamasset,

praeterea tu semper in libertos Caesaris dicis,
nec mehercule, inquit, quicquam proficio.
cui vicinum est non negare quod obiicitur, cum et id palam falsum est et inde materia bene respondendi datur: ut Catulus dicenti Philippo,
quid latras?
furem video,
inquit.

in se dicere non fere est nisi scurrarum et in oratore utique minime probabile, quod fieri totidem modis quot in alios potest. ideoque hoc, quamvis frequens sit, transeo.

illud vero, etiamsi ridiculum est, indignum tamen est homine liberali, [*]( liberali, early edd.: tolerabili, MSS. ) quod aut turpiter aut potenter dicitur; quod fecisse

v4-6 p.484
quendam scio, qui humiliori libere adversus se loquenti, colaphum , inquit, tibi ducam et formulam scribam, [*](scribani, Badius: screws ibes, G.) quod caput durum habeas. hic enim dubium est, utrum ridere audientes an indignari debuerint.

superest genus decipiendi opinionem aut dicta aliter intellegendi, quae sunt in omni hac materia vel venustissima. inopinatum et a lacessente poni solet, quale est, quod refert Cicero, quid huic abest nisi res et virus? aut illud Afri, homo in agendis causis optime vestitus; et in occurrendo, ut Cicero, audita falsa Vatinii morte, cum obvium libertum eius interrogasset,

rectene omnia?
dicenti,
recte ,
mortuus est?

inquit. plurimus autem circa simulationem et dissimulationem [*](et dissimulationem, added by Reyiats.) risus est, quae sunt vicina et prope eadem; sed simulatio est certam opinionem animi sui imitantis, dissimulatio aliena se parum intelligere fingentis. simulavit Afer, cum in causa subinde dicentibus Celsinam de re cognovisse, quae erat potens femina: quis est, inquit, iste? Celsinam enim videri sibi virum finxit.

dissimulavit Cicero, cum Sex. Annalis testis reum laesisset, et instaret identidem accusator ei, dic , M. Tulli,

v4-6 p.486
numquid [*]( Tulli numquid, cod. Parisinus 7723: Tullius inquid, AG. ) potes de Sex. Annali ? versus enim dicere coepit de libro Ennii annali sexto:
  1. quis potis ingentis causas evolvere belli?

cui sine dubio frequentissimam dat occasionem ambiguitas: ut Cascellio, qui consultatori dicenti,

navem lividere volo,
perdes ,
inquit. sed averti intellectus et aliter solet, cum ab asperioribus ad leniora deflectitur: ut qui interrogatus, quid sentiret de eo, qui in adulterio deprehensus esset, tardum fuisse respondit.

ei confine est, quod dicitur per suspicionem: quale illud apud Ciceronem querenti, quod uxor sua ex fico sese suspendisset, rogo , des mihi surculum ex illa arbore, ut inseram; intelligitur enim quod non dicitur.

et hercule omnis salse dicendi ratio in eo est, ut aliter quam est rectum verumque dicatur: quod fit totum fingendis aut nostris aut alienis persuasionibus aut dicendo quod fieri non potest.

alienam finxit Iuba, qui querenti, quod ab equo suo esset aspersus, quid ? Tu, inquit, me Hippocentaurum putas? suam C. Cassius, qui militi

v4-6 p.488
sine gladio decurrenti, Heus, commilito, pugno bene uteris, inquit. et Galba de piscibus, qui cum pridie ex parte adesi et versati postera die appositi essent, festinemus , alii subcenant, inquit. tertium illud Cicero, ut dixi, adversus Curium; fieri enim certe non poterat ut, cum declamaret, natus non esset.

est et illa ex ironia fictio, qua usus est C. Caesar. nam cum testis diceret a reo femina sua ferro petita, et esset facilis reprehensio, cur illam potissimum partem corporis vulnerare voluisset: quid enim faceret, inquit,

cum tu galeam et loricam haberes?vel optima est simulatio contra simulantem, qualis illa Domitii Afri fuit: vetus habebat testamentum, et unus ex amicis recentioribus, sperans aliquid ex mutatione tabularum, falsam fabulam intulerat, consulens eum, an primipilari seni iam testato rursus [*]( primipilari rursus, Spalding : primipilaris enim intestator, AG. ) suaderet ordinare suprema iudicia. noli , inquit, facere; offendis illum.

iucundissima sunt autem ex his omnibus lenia et, ut sic dixerim, boni stomachi: ut Afer idem ingrato litigatori conspectum eius in foro vitanti per nomenclatorem missum ad eum, amas me, inquit, quod te non vidi? et dispensatori, qui, cum reliqua non

v4-6 p.490
responderent, dicebat subinde,
non comedi; pane et aqua vivo,
[*]( responderet MSS. corr. salmasius . pane et aqua, A: panem et aquaam, remaining MSS. vivo, Haupt: bibo, MSS. )
passer , redde quod debes.
quae ὑπὸ τὸ ἦθος vocant.

est gratus iocus, qui minus exprobrat quam potest, ut idem dicenti candidate, semper domum tuam colui, cum posset palam negare, credo , inquit, et verum est. interim de se dicere ridiculum et quod in alium si absentem diceretur urbanum non erat, quoniam ipsi palam exprobratur,

movet risum: quale Augusti est, cum ab eo miles nescio quid improbe peteret et veniret contra Marcianus, quem suspicabatur et ipsum aliquid iniuste rogaturum: non magis, inquit, faciam, commilito, quod petis, quam quod Marcianus a me petiturus est.

adiuvant urbanitatem et versus commode positi, seu toti ut sunt (quod adeo facile est, ut Ovidius ex tetrastichon Macri carmine librum in malos poetas composuerit), quod fit gratius, si qua etiam ambiguitate conditur: ut Cicero in Lartium, hominem callidum et versutum, cum is in quadam causa suspectus esset,

nisi si qua Ulixes intervasit Lartius; seu verbis ex parte mutatis, ut in eum qui, cum antea

v4-6 p.492
stultissimus esset habitus, post acceptam hereditatem primus sententiam rogabatur, hereditas est, queam vocant sapientiam, pro illo, felicitas est; seu ficti notis versibus similes, quae παρῳδία dicitur.

et proverbia opportune aptata: ut homini nequam lapso et, ut allevaretur, roganti, tollat te qui non novit. ex historia etiam ducere urbanitatem eruditum est: ut Cicero fecit, cum ei testem in iudicio Verris roganti dixisset Hortensius,

non intelligo haec aenigmata.
atqui debes, inquit, cum Sphingem domi habeas;
acceperat autem ille a Verre Sphingem aeneam magnae pecuniae.

subabsurda illa constant stulti simulatione; quae, [*]( stulti simulatione; quae, Spalding : stultissimi imitatione et quae, MSS. ) nisi fingantur, stulta sunt: ut, qui mirantibus, quod humile candelabrum emisset, pransorium erit, inquit. sed illa similia absurdis sunt acria, quae tanquam sine ratione dicta feruntur: ut servus Dolabellae, cum interrogaretur an dominus eius auctionem proposuisset, domum , inquit, vendidit.

v4-6 p.494
Deprehensi interim pudorem suum ridiculo aliquo explicant:

ut, qui testem dicentem se a reo vulneratum interrogaverat an cicatricem haberet, cum ille ingentem in femine ostendisset, latus , inquit, oportuit. contumeliis quoque uti belle datur: ut Hispo obiicienti atrociora [*]( contumeliis Badius : umis AG: atrociora, Halm : arbore, MSS. ) crimina accusatori, me ex te metiris, [*]( me ex te metiris, Burmann: mentis, mentiris, MSS. ) inquit. et Fulvius Propinquus legato interroganti an in tabulis, quas proferebat, chirographus esset, et verus, inquit, domine.