Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quamvis autem pars haec iudicialium causarum summe praecipueque constet adfectibus, et aliqua de iis necessario dixerim, non tamen potui ac ne debui quidem istum locum in unam speciem concludere. quare adhuc opus superest, cum ad obtinenda quae volumus potentissimum, tum supra dictis multo difficilius, movendi iudicum animos atque in eum quem volumus habitum formandi et velut transfigurandi. qua de re pauca,

quae postulabat materia, sic attigi, ut magis quid oporteret fieri quam quo id modo consequi possemus, ostenderem. nunc altius omnis rei repetenda ratio est. nam et per totam, ut diximus, causam locus est adfectibus. et eorum non simplex natura nec in transitu tractanda, quo nihil adferre maius vis orandi potest.

nam cetera forsitan tenuis quoque et angusta ingenii vena, si modo vel doctrina vel usu sit adiuta, generare atque ad frugem aliquam perducere queat; certe sunt semperque fuerunt non parum

v4-6 p.418
multi, qui satis perite, quae essent probationibus utilia, reperirent; quos equidem non contemno, sed hactenus utiles credo, ne quid per eos iudici sit ignotum, atque (ut dicam, quod sentio) dignos, a quibus causam diserti docerentur. qui vero iudicem rapere et, in quem vellet habitum animi, posset perducere, quo dicente [*]( dicente, Spalding : dicto, MSS. ) flendum irascendumve esset, rarus fuit.

atqui hoc est quod dominetur in iudiciis, haec eloquentia regnat. [*]( eloquentia regnat, Halm : eloquentiam regunt, MSS. ) Namque argumenta plerumque nascuntur ex causa, et pro meliore parte plura sunt semper, ut, qui per haec vicit, tantum non defuisse sibi advocatum sciat.

ubi vero animis iudicum vis adferenda est et ab ipsa veri contemplatione abducenda mens, ibi proprium oratoris opus est. hoc non docet litigator, hoc causarum libellis non continetur. probationes enim efficiant sane ut causam nostram meliorem esse iudices putent, adfectus praestant ut etiam velint; sed id quod volunt credunt quoque.

nam cum irasci, favere, odisse, misereri coeperunt, agi iam rem suam existimant; et, sicut amantes de forma iudicare non possunt, quia

v4-6 p.420
sensum oculorum praecipit animus, ita omnem veritatis inquirendae rationem iudex omittit occupatus adfectibus; aestu fertur et velut rapido flumini obsequitur.

ita argumenta ac testes quid egerint, pronuntiatio ostendit; commotus autem ab oratore iudex, quid sentiat, sedens adhuc atque audiens confitetur. an cum ille, qui plerisque perorationibus petitur, fletus erumpit, non palam dicta sententia est? huc igitur incumbat orator, hoc opus, hic labor est, sine quo cetera nuda, ieiuna, infirma, ingrata sint; adeo velut spiritus operis huius atque animus est in adfectibus. horum autem,

sicut antiquitus traditum accepimus, duae sunt species: alteram Graeci πάθος vocant, quod nos vertentes recte ac proprie adfectum dicimus, alteram Ἦθος cuius nomine, ut ego quidem sentio, caret sermo Romanus; mores appellantur, atque inde pars quoque illa philosophiae ἠθική moralis est dicta.

sed ipsam rei naturam spectanti mihi non tam mores significari videntur quam morum quaedam proprietas; nam ipsis quidem omnis habitus mentis continetur. cautiores voluntatem complecti quam nomina interpretari maluerunt. adfectus

v4-6 p.422
igitur πάθος concitatos, Ἦθος [*](πάθος. ... Ἦθοςexcerpts of Cassiodorus with slight alteration of order: hos. . illos, MSS. ) mites atque compositos esse dixerunt; in altero vehementer commotos, in altero lenes; denique hos imperare, illos persuadere; hos ad perturbationem, illos ad benivolentiam praevalere. adiiciunt quidam? Ἦθος perpetuum, [*](Ἦθος perpetuum, excerpts of Cassiodorus: hoc pertuum, A: aut pertumn, G; peritorum, codd. dett. ) πάθος temporale esse. quod ut accidere frequentius fateor, ita nonnullas credo esse materias, quae continuum desiderent adfectum. nec tamen minus artis aut usus hi leniores habent, virium atque impetus non tantundem exigunt. in causis vero etiam pluribus versantur, immo secundum quendam intellectum in omnibus.

nam cum ex illo ethico [*]( ethico, Halm : et hoc, MSS. ) loco nihil non ab oratore tractetur, quidquid de honestis et utilibus, denique faciendis et non faciendis dicitur, Ἦθος vocari potest. quidam commendationem atque excusationem propria huius officii putauerunt, nec abnuo esse ista in hac parte; sed non concedo ut sola sint. quin illud adhuc adiicio,

πάθος atque Ἦθος esse interim ex eadem natura, ita ut illud maius sit, hoc minus, ut amor πάθος caritas Ἦθος interdum diversa inter se, sicut in epilogis, nam quae πάθος concitavit, Ἦθος solet mitigare. proprie tamen mihi huius nominis exprimenda natura est, quatenus appellatione ipsa non satis significari videtur.

Ἦθος quod intelligimus quodque a dicentibus desideramus, id erit, quod ante omnia bonitate commendabitur, non solum

v4-6 p.424
mite ac placidum, sed plerumque blandum et humanum et audientibus amabile atque iucundum, in quo exprimendo summa virtus ea est, ut fluere omnia ex natura rerum hominumque videantur utque mores dicentis ex oratione perluceant et quodammodo agnoscantur.

quod est sine dubio inter coniunctas maxime personas, quotiens ferimus, ignoscimus, satisfacimus, monemus, procul ab ira, procul ab odio. sed tamen alia patris adversus filium, tutoris adversus pupillum, mariti adversus uxorem moderatio est (hi enim praeferunt eorum ipsorum, a quibus laeduntur, caritatem, neque alio modo invisos eos faciunt quam quod amare ipsi videntur), alia, cum senex adolescentis alieni convicium, honestus inferioris fert; hic enim tantum concitari, illic etiam adfici debet.

sunt et illa ex eadem natura, sed notus adhuc minoris, veniam petere adulescentiae, defendere amores. nonnunquam etiam lenis caloris alieni derisus ex hac forma venit, sed his non ex locis tantum. verum aliquanto magis propria fuit virtus simulationis, satisfaciendi rogandi εἰρωνεία quae diversum ei quod dicit intellectum petit.

hinc etiam

v4-6 p.426
ille maior ad concitandum odium nasci adfectus solet, cum hoc ipso, quod nos adversariis summittimus, intellegitur tacita impotentiae exprobratio. namque eos graves et intolerabiles id ipsum demonstrat, quod cedimus, et ignorant cupidi maledicendi aut adfectatores libertatis plus invidiam quam convicium posse; nam invidia adversarios, convicium nos invisos facit.

ille iam paene medius adfectus est ex amoribus et ex desideriis amicorum et necessariorum, nam et hoc maior est et illo minor. non parum significanter etiam illa in scholis ἤθη dixerimus, quibus plerumque rusticos, superstitiosos, avaros, timidos secundum condicionem propositionum effingimus. nam si ἤθη mores sunt cum hos imitamur, ex his ducimus orationem.

deniqueἮθος[*](Ἦθος, Meistr: hoc MSS. ) omne bonum et comem virum poscit. quas virtutes cum etiam in litigatore debeat orator, si fieri potest, approbare, utique ipse aut habeat aut habere credatur. sic proderit plurimum causis, quibus ex sua bonitate faciet fidem. nam qui, dum dicit, malus videtur, utique male dicit; non enim videtur iusta dicere, alioqui Ἦθος videretur.

quare ipsum etiam dicendi genus in hoc placidum debet esse ac mite; nihil superbum, nihil elatum

v4-6 p.428
saltem ac sublime desiderat; proprie, iucunde, credibiliter dicere sat est, ideoque et medius ille orationis modus maxime convenit.

diversum est huic, quod πάθος dicitur, quodque nos adfectum proprie vocamus; et, ut proxime utriusque differentiam signem, illud comoediae, hoc tragoediae magis simile. haec pars circa iram, odium, metum, invidiam, miserationem fere tota versatur. quae quibus ex locis ducenda sint, et manifestum omnibus et a nobis in ratione prooemii atque epilogi dictum est. et metum tamen duplicem intelligi volo,

quem patimur et quem facimus, et invidiam; namque altera invidum, altera invidiosum facit. hoc autem hominis, illud rei est; in quo et plus habet operis oratio. nam quaedam videntur gravia per se, parricidium, caedes, veneficium;