Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

iusiurandum litigatores aut offerunt suum aut non recipiunt oblatum, aut ab adversario exigunt aut recusant, cum ab ipsis exigatur. offerre suum sine illa condicione, ut vel adversarius iuret, fere improbum est.

qui tamen id faciet, aut vita se tuebitur,

v4-6 p.166
ut eum non sit credibile peieraturum; aut ipsa vi religionis, in qua plus fidei consequetur, si id egerit, ut non cupide ad hoc descendere sed ne hoc quidem recusare videatur; aut, si causa patietur, modo litis, propter quam devoturus se ipse non fuerit; aut praeter alia causae instrumenta adiicit ex abundanti hanc quoque conscientiae suae fiduciam.

qui non recipiet, et iniquam condicionem et a multis contemni iurisiurandi metum dicet, cum etiam philosophi quidam sint reperti, qui deos agere rerum humanarum curam negarent; eum vero, qui nullo deferente iurare sit paratus, et ipsum velle de causa sua pronuntiare et, quam id quod offert leve ac facile credat, ostendere.

at is, qui defert, agere modeste videtur, cum litis adversarium iudicem faciat, et eum cuius cognitio est onere liberat, qui profecto alieno iureiurando stari quam suo mavult.

quo difficilior recusatio est, nisi forte res est ea, quam credibile sit notam ipsi non esse. quae excusatio si deerit, hoc unum

v4-6 p.168
relinquetur, ut invidiam sibi quaeri ab adversario dicat atque id agi, ut in causa, in qua vincere non possit, queri possit; itaque hominem quidem malum occupaturum hanc condicionem fuisse, se autem probare malle quae adfirmet, quam dubium cuiquam relinquere, an peierarit.

sed nobis adolescentibus seniores in agendo facti praecipere solebant, ne temere unquam iusiurandum deferremus, sicut neque optio iudicis adversario esset permittenda nec ex advocatis partis adversae iudex eligendus; nam, si dicere contraria turpe advocato videretur, certe turpius habendum, facere quod noceat.