Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

iam praeiudiciorum vis omnis tribus in generibus versatur: rebus, quae aliquando ex paribus causis sunt iudicatae, quae exempla rectius dicuntur, ut de rescissis patrum testamentis vel contra filios confirmatis; iudiciis ad ipsam causam pertinentibus, unde etiam nomen ductum est, qualia in Oppianicum facta dicuntur et a senatu adversus Milonem; aut cum de eadem causa pronuntiatum est, ut in reis deportatis et assertione secunda et partibus centumviralium, quae in duas hastas divisae sunt.

confirmantur praecipue duobus: auctoritate eorum, qui pronuntiaverunt, et similitudine rerum, de quibus quaeritur; refelluntur autem raro per contumeliam

v4-6 p.160
iudicum, nisi forte manifesta in iis culpa erit. vult enim cognoscentium quisque firmam esse alterius sententiam, et ipse pronuntiaturus, nec libenter exemplum, quod in se fortasse recidat, facit.

confugiendum ergo est in duobus superioribus, si res feret, ad aliquam dissimilitudinem causae; vix autem ulla est per omnia alteri similis. si id non continget aut eadem causa erit, actionum incusanda negligentia aut de infirmitate personarum querendum, contra quas erit iudicatum, aut de gratia, quae testes corruperit, aut de invidia aut de ignorantia, aut videndum, quid [*]( videndum quid, Victor : inveniendum quod, MSS. ) causae postea accesserit. quorum si nihil erit, licet tamen dicere multos iudiciorum casus ad inique pronuntiandum valere ideoque damnatum Rutilium, absolutos Clodium atque Catilinam. rogandi etiam iudices, ut rem potius intueantur ipsam, quam iuri iurando alieno suum donent.

adversus consulta autem senatus et decreta principum vel magistratuum remedium nullum est, nisi aut inventa quantulacunque causae differentia aut aliqua vel eorundem vel eiusdem potestatis hominum posterior constitutio, quae sit priori contraria; quae si deerunt, lis non erit.

v4-6 p.162