Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

illa vero adversus omnes et recepta et non inhumana conquestio, si callide quid tacuisse, breviasse, obscurasse distulisse dicuntur.

defensionis quoque permutatio reprehenditur saepe, ut Attius adversus Cluentium, Aeschines adversus Ctesiphontem facit, cum ille Ciceronem lege usurum modo, hic minime de lege dicturum Demosthenen queritur. declamatores vero inprimis sunt admonendi, ne contradictiones eas ponant, quibus facillime responderi possit, neu sibi stultum adversarium fingant. facimus autem (quod maxime uberes loci popularesque sententiae nascuntur materiam dicendi nobis,

v4-6 p.338
quod volumus, ducentibus) ut non sit ille inutilis versus:
  1. non male respondit, male enim prior ille rogarat.
Fallet haec nos in foro consuetudo, ubi adversario,

non ipsi nobis respondebimus. aiunt Accium interrogatum, cur causas non ageret, cum apud eum in tragoediis tanta vis esset optime respondendi, hanc reddidisse rationem, quod illic ea dicerentur quae ipse vellet, in foro dicturi adversarii essent quae minime vellet.

ridiculum est ergo in exercitationibus, quae foro praeparant, prius cogitare quid responderi quam quid ex diverso dici possit. et bonus praeceptor non minus laudare discipulum debet, si quid pro diversa quam si quid pro sua parte acriter excogitavit.

rursus aliud in scholis permittendum semper, in foro rarum. nam loco a petitore primo contradictione uti qui possumus, ubi vera res agitur, cum adversarius adhuc nihil dixerit?

incidunt tamen plerique in hoc vitium vel consuetudine declamatoria vel etiam cupiditate dicendi, dantque de se respondentibus venustissimos lusus, cum modo, se vero nihil dixisse neque tam stulte dicturos; modo, bene admonitos ab adversario et agere gratias, quod adiuti

v4-6 p.340
sint, iocantur; frequentissime vero, id quod firmissimum est, nunquam iis responsurum adversarium fuisse, quae proposita non essent, nisi illa sciret vera esse et ad fatendum conscientia esset impulsus; ut pro Cluentio Cicero:

nam hoc persaepe dixisti, tibi sic renuntiari, me habere in animo causam hanc praesidio legis defendere. itane est? ab amicis imprudentes videlicet prodimur? et est nescio quis de iis, quos amicos nobis arbitramur, qui nostra consilia ad adversarium deferat? quisnam hoc tibi renuntiavit? quis tam improbus fuit; cui ego autem narravi? nemo , ut opinor, in culpa est; nimirum tibi istud lex ipsa renuntiarit.

at quidam contradictione non contenti totos etiam locos explicant: scire se hoc dicturos adversarios et ita persecuturos. quod factum venuste nostris temporibus elusit Vibius Crispus, vir ingenii iucundi et elegantis: ego vero, inquit, ista non dico; quid enim attinet illa bis dici?

nonnunquam tamen aliquid simile contradictioni poni potest, si quid ab adversario testationibus comprehensum in advocationibus iactatum sit; respondebimus enim rei ab illis dictae, non a nobis excogitatae; aut, si id genus erit causae, ut proponere

v4-6 p.342
possimus certa, extra quae dici nihil possit: ut, cum res furtiva in domo deprehensa sit, dicat necesse est reus aut se ignorante illatam aut depositam apud se aut donatam sibi; quibus omnibus, etiamsi proposita non sunt, responderi potest.

at in scholis recte et propositionibus [*]( propositionibus, added by Badius. see note prefixed to Index. ) et contradictionibus occurremus, ut in utrumque locum, id est primum et secundum, simul plurimum exerceamur. quod nisi fecerimus, nunquam utemur contradictione; non enim erit, cui respondeamus.

est et illud vitium nimium sollicite et circa omnia momenta luctantis; suspectam enim facit iudici causam, et frequenter, quae statim dicta omnem dubitationem sustulissent, dilata ipsis praeparationibus fidem perdunt, quia patronus et aliis crediderit opus fuisse. fiduciam igitur orator prae se ferat semperque ita dicat, tanquam de causa optime sentiat;

quod sicut omnia in Cicerone praecipuum est. nam illa summa cura securitatis est similis, tantaque in oratione auctoritas, ut probationis locum obtineat dubitare nobis non audentibus. porro , qui scierit, quid pars adversa, quid nostra habeat valentissimum, facile iudicabit,

v4-6 p.344
quibus maxime rebus vel occurrendum sit vel instandum.

ordo quidem in parte nulla minus adfert laboris. nam si agimus, nostra confirmanda sunt primum, tum, quae nostris opponuntur refutanda; si respondemus,

prius incipiendum est a refutatione. nascuntur autem ex his, quae contradictioni opposuimus, aliae contradictiones, euntque interim longius; ut gladiatorum manus, quae secundae vocantur, fiunt et tertiae, si prima ad evocandum adversarii ictum prolata erat, et quartae, si geminata captatio est, ut bis cavere, bis repetere oportuerit; quae ratio et ultra ducit.

sed illam etiam, quam supra ostendi, simplicem ex adfectibus atque ex adfirmatione sola probationem recipit refutatio, qualis est illa Scauri, de qua supra dixi; quin nescio an etiam frequentior, ubi quid negatur. videndum praecipue utrique parti, ubi sit rei summa. nam fere accidit, ut in causis multa dicantur, de paucis iudicetur.

in his probandi refutandique ratio est, sed adiuvanda viribus dicentis et ornanda. quamlibet enim sint ad dicendum, quod volumus, accommodata. ieiuna [*]( ieiuna, Bonnell: pecunia, A: omitted by B. ) tamen erunt et infirma, nisi maiore quodam oratoris spiritu implentur.

quare et illi communes

v4-6 p.346
loci de testibus, de tabulis, de argumentis aliisque similibus magnam vim animis iudicum adferunt, et hi proprii, quibus factum quodque laudamus aut contra, iustum vel iniustum docemus, maius aut minus, asperius aut mitius. ex iis autem alii ad comparationem singulorum argumentorum faciunt, alii ad plurium, alii ad totius causae inclinationem.

ex quibus sunt qui praeparent animum iudicis, sunt qui confirment. sed praeparatio quoque aut confirmatio aliquando totius causae est, aliquando partium, et proinde, ut cuique conveniunt, subiicienda.

ideoque miror inter duos diversarum sectarum velut duces non mediocri contentione quaesitum, singulisne quaestionibus subiiciendi essent loci, ut Theodoro placet, an prius docendus iudex quam movendus, ut praecipit Apollodorus, tanquam perierit haec ratio media, et nihil cum ipsius causae utilitate sit deliberandum. haec praecipiunt, qui ipsi non dicunt in foro, ut artes a securis otiosisque compositae ipsa pugnae necessitate turbentur.

namque omnes fere, qui legem dicendi quasi quaedam mysteria tradiderunt, certis non inveniendorum modo argumentorum

v4-6 p.348
locis, sed concludendorum quoque nos praeceptis alligaverunt; de quibus brevissime praelocutus, quid ipse sentiam, id est quid clarissimos oratores fecisse videam, non tacebo.