Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quae vulgo recepta sunt, hoc ipso, quod incertum auctorem habent, velut omnium fiunt: quale est, ubi amici, ibi opes, et, conscientia mille testes, et apud Ciceronem, pares autem ( ut est in vetere proverbio ) cum paribus maxime congregantur; neque enim durassent haec in aeternum, nisi vera omnibus, uiderentur.

ponitur a quibusdam et quidem in parte prima deorum auctoritas, quae est ex responsis, ut, Socraten

v4-6 p.296
esse sapientissimum. id rarum est, non sine usu tamen. utitur eo Cicero in libro de aruspicum responsis et in contione contra Catilinam,cum signum Iovis columnae impositum populo ostendit, et pro Ligario, cum causam C. Caesaris meliorem, quia hoc dii iudicaverint, confitetur. quae cum propria causae sunt, divina testimonia vocantur; cum aliunde arcessuntur, argumenta.

nonnunquam contingit iudicis quoque aut adversarii aut eius, qui ex diverso agit, dictum aliquid aut factum adsumere ad eorum, quae intendimus, fidem. propter quod fuerunt, qui exempla et has auctoritates inartificialium probationum esse arbitrarentur, quod ea non inveniret orator,

sed acciperet. plurimum autem refert. nam testis et quaestio et his similia de ipsa re, quae in iudicio est, pronuntiant; extra petita, nisi ad aliquam praesentis disceptationis utilitatem ingenio applicantur, nihil per se valent.