Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nec quemquam turbet, quod ex una lege duo status fiant; duplex est, ita vim duarum habet Redire in familiam volenti dicitur ab altero primum, ut tibi redire liceat, heres sum. idem status, qui in petitione abdicati; quaeritur enim, an possit esse heres abdicatus.

obiicitur communiter a duobus, redire tibi in familiam non licet, non enim pater sine liberis decessit. sed in hoc propria quisque eorum quaestione nitetur. alter enim dicet abdicatum

v1-3 p.462
quoque inter liberos esse, et argumentum ducet ex ipsa, qua repellitur, lege; supervacuum enim fuisse prohiberi patris bonis abdicatum, si esset numero alienorum; Nunc quia filii iure futurus fuerit intestati heres, oppositam esse legem, quae tamen non id efficiat, ne filius sit, sed ne heres sit. status finitivus, quid sit filius.

rursus nothus eisdem colligit argumentis, non sine liberis patrem decessisse, quibus in petitione usus est, ut probaret esse se filium. nisi forte et hic finitionem movet, an liberi sint etiam non legitimi. cadent ergo in unam controversiam vel specialiter duo legitimi status scripti et voluntatis et syllogismos et praeterea finitio, vel tres illi, qui natura soli sunt, coniectura in scripto et voluntate, qualitas in syllogismo, et, quae per se est aperta, finitio.

causa quoque et iudicatio et continens est in omni genere causarum. nihil enim dicitur, cui non insit ratio et quo iudicium referatur et quod rem maxime continent. sed quia magis haec variantur in litibus et fere tradita sunt ab iis, qui de iudicialibus causis aliqua composuerunt, in illam partem differantur. nunc , quia in tria genera causas divisi, ordinem sequar.

v1-3 p.464