Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ergo cum omnis causa contineatur aliquo statu, priusquam dicere aggredior, quo modo genus

v1-3 p.408
quodque causae sit tractandum, id quod est commune omnibus, quid sit status et unde ducatur et quot et qui sint, intuendum puto. quanquam id nonnulli ad iudiciales tantum pertinere materias putaverunt, quorum inscitiam, cum omnia tria genera fuero exsecutus, res ipsa deprehendet.

quod nos statum, id quidam constitutionem vocant, alii quaestionem, alii quod ex quaestione appareat, Theodorus caput id est κεφάλαιον γενικώτατον, ad quod referantur omnia. quorum diversa appellatio, vis eadem est; nec interest discentium, quibus quidque nominibus appelletur, dum res ipsa manifesta sit.

statum Graeci στάσιν vocant, quod nomen non primum ab Hermagora traditum putant, sed alii ab Naucrate, Isocratis discipulo, alii a Zopyro Clazomenio; quanquam videtur Aeschines quoque in oratione contra Ctesiphontem uti hoc verbo, cum a iudicibus petit, ne Demostheni permittant evagari, sed eum dicere de ipso causae statu cogant.

quae appellatio dicitur ducta vel ex eo, quod ibi sit primus causae congressus, vel quod in hoc causa consistat. et nominis quidem haec origo; nunc quid sit. statum quidam dixerunt primam causarum conflictionem; quos recte sensisse, parum elocutos puto.

non enim est status prima conflictio, fecisti, non feci; sed quod ex prima

v1-3 p.410
conflictione nascitur, id est genus quaestionis, fecisti, non feci, an fecerit? hoc fecisti, non hoc feci, quid fecerit? quia ex his apparet, illud coniectura, hoc finitione quaerendum, atque in eo pars utraque insistit, erit quaestio coniecturalis vel finitivi status.

quid si enim dicat quis, sons est duorum inter se corporum conflictio: erret, ut opinor, non enim sonus est conflictio sed ex conflictione. sed hoc levius; intelligitur enim utcunque dictum. inde vero ingens male interpretantibus innatus est error, qui, quia primam conflictionem legerant, crediderunt statum semper ex prima quaestione ducendum; quod est vitiosissimum.

nam quaestio nulla non habet utique statum, constat enim ex intentione et depulsione; sed aliae sunt propriae causarum, de quibus ferenda sententia est, aliae adductae extrinsecus, aliquid tamen ad summam causae conferentes, velut auxilia quaedam, quo fit ut in controversia una plures quaestiones esse dicantur.

harum porro plerumque levissima quaeque primo loco fungitur. namque et illud frequens est, ut ea, quibus minus confidimus, cum tractata sunt, omittamus, interim sponte nostra

v1-3 p.412
velut donantes, interim ad ea quae sunt potentiora gradum ex iis fecisse contenti.

simplex autem causa etiamsi varie defenditur, non potest habere plus uno, de quo pronuntietur, atque inde erit status causae, quod et orator praecipue sibi obtinendum et iudex spectandum maxime intelligit; in hoc enim causa consistet. ceterum quaestionum possunt esse diversi.

quod ut brevissimo pateat exemplo: cum dicit reus, etiamsi feci, recte feci, qualitatis utitur statu; cum adiicit, sed non feci, coniecturam movet. semper autem firmius est non fecisse, ideoque in eo statum esse iudicabo, quod dicerem, si mihi plus quam unum dicere non liceret.

recte igitur est appellata causarum prima conflictio non quaestionum. nam et pro Rabirio Postumo Cicero prima parte orationis in hoc intendit, ut actionem competere in equitem Romanum neget; secunda, nullam ad eum pecuniam pervenisse confirmat. statum tamen in eo dicam fuisse, quod est potentius.

nec in causa Milonis circa primas quaestiones [*]( After quaestiones the MISS. continue quae sunt ante prooemium positae. the words as they stand are absurd. Halm therefore brackets the whole sentence as interpolated. the alternative is to read post (Regius) or ants pro prooemio (Baden), for which cp. IV. ii. 25 sq., where Quintilian states that these primae quaestiones have the force of an exordium ( vim prooemii ). ) iudicabo conflixisse causam, sed ubi totis viribus insidiator Clodius ideoque iure interfectus ostenditur. et hoc est, quod ante omnia constituere in animo suo debeat orator, etiamsi

v1-3 p.414
pro causa plura dicturus est, quid maxime liquere iudici velit. quod tamen ut primum cogitandum, ita non utique primum dicendum erit.

alii statum crediderunt primam eius, cum quo ageretur, deprecationem. quam sententiam his verbis Cicero complectitur: in quo primum insistit quasi ad repugnandum congressa defensio. unde rursus alia quaestio, an eum semper is faciat qui respondet. cui rei praecipue repugnat Cornelius Celsus dicens non a depulsione sumi, sed ab eo qui propositionem suam confirmet; ut, si hominem occisum reus negat, status ab accusatore nascatur, quia is velit probare; si iure occisum reus dicit, translata probationis necessitate idem a reo fiat, et sit eius intentio.

cui non accedo equidem; nam est vero propius quod contra dicitur, nullam esse litem, si is, cum quo agatur, nihil respondeat, ideoque fieri statum a respondente.

mea tamen sententia varium id est, et accidit pro condicione causarum, quia et videri potest propositio aliquando statum facere, ut in coniecturalibus causis; utitur enim coniectura magis qui agit, (quo moti quidam eundem a reo infitialem esse dixerunt) et in syllogismo tota ratiocinatio ab eo est

v1-3 p.416
qui intendit.

sed quia videtur illic quoque necessitatem hos status exsequendi facere qui negat, (is enim si dicat, non feci, coget adversarium coniectura uti; et si dicat, non habes legem, syllogismo) concedamus ex depulsione nasci statum. nihilominus enim res eo revertetur, ut modo is qui agit, modo is cum quo agitur, statum faciat.

sit enim accusatoris intentio, hominem occidisti. si negat reus, faciat statum qui negat. quid si confitetur, sed iure a se adulterum dicit occisum? nempe legem esse certum est quae permittat. nisi aliquid accusator respondet, nulla lis est. non fuit , inquit, adulter; ergo depulsio incipit esse actoris, ille statum faciet. ita erit quidem status ex prima depulsione, sed ea fiet ab accusatore non a reo.

quid ? quod eadem quaestio potest eundem vel accusatorem facere vel reum: Qui artem ludicram exercuerit, in quattuordecim primis ordinibus ne sedeat; qui se praetori in hortis ostenderat neque erat productus, sedit in quattuordecim ordinibus.

nempe intentio est: artem ludicram exercuisti; depulsio: non exercui artem ludicram;

v1-3 p.418
quaestio: quid sit artem ludicram exercere? si accusabitur theatrali lege, depulsio erit rei; si excitatus fuerit de spectaculis et aget iniuriarum, depulsio erit accusatoris.

frequentius tamen illud accidet, quod est a plurimis traditum. effugerunt has quaestiones qui dixerunt, status esse id, quod appareat ex intentione et depulsione, ut fecisti , non feci aut recte feci.