Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

Gorgias quidem adeo rhetori de omnibus rebus putavit esse dicendum, ut se in auditoriis interrogari pateretur, qua quisque de re vellet. Hermagoras quoque, dicendo materiam esse in causa et in quaestionibus, omnes res subiectas erat complexus.

sed quaestiones si negat ad rhetoricen pertinere, dissentit a nobis; si autem ad rhetoricen pertinent, ab hoc

v1-3 p.366
quoque adiuvamur. nihil est enim, quod non in causam aut quaestionem cadat.

Aristoteles tres faciendo partes orationis, iudicialem, deliberativam, demonstrativam, paene et ipse oratori subiecit omnia; nihil enim non in haec cadit.

quaesitum a paucissimis et de instrumento est. instrumentum voco, sine quo formari materia in id quod velimus effici opus non possit. verum hoc ego non artem credo egere sed artifice. neque enim scientia desiderat instrumentum, quae potest esse consummata, etiamsi nihil faciat, sed ille artifex, ut caelator caelum et pictor penicilla. itaque haec in eum locum, quo de oratore dicturi sumus, differamus.