Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quare si ex tribus his generibus necessario sit eligendum unum, quis dubitet hoc praeferre omnibus et validissimum alioqui et maximis quibusque causis accommodatissimum?

nam et Homerus brevem quidem cum iucunditate et propriam, id enim est non deerrare uerbis, et carentem supervacuis eloquentiam Menelao dedit, quae sunt virtutes generis illius primi, et ex ore Nestoris dixit dulciorem melle profluere sermonem, qua certe delectatione nihil fingi maius potest; sed summam expressurus [*]( expressurus, M. Seyffert: regressurus est, G. ) in Ulixe facundiam et magnitudinem illi vocis et vim orationis niuibus hibernis [*]( vocis hibernis, Seyffert: vicisset cum orationi similibus, G. ) et copia verborum atque impetu parem tribuit.

cum hoc igitur nemo mortalium contendet; hunc ut deum homines intuebuntur. hanc vim et celeritatem in Pericle miratur Eupolis, hanc fulminibus Aristophanes comparat, haec est vere dicendi facultas.

sed neque his tribus quasi formis inclusa eloquentia est. nam ut inter gracile validumque tertium aliquid constitutum est, ita horum inter se intervalla sunt,

v10-12 p.488
atque inter haec ipsa mixtum quiddam ex duobus medium est eorum.

nam et subtili plenius aliquid atque subtilius et vehementi remissius atque vehementius invenitur, ut illud lene aut ascendit ad fortiora aut ad tenuiora summittitur. ac sic prope innumerabiles species reperiuntur, quae utique aliquo momento inter se differant: sicut quattuor ventos generaliter a totidem mundi cardinibus accepimus flare, cum interim plurimi medii et eorum varia nomina et quidam etiam regionum ac fluminum proprii deprehenduntur.

eademque musicis ratio est, qui, cum in cithara quinque constituerunt sonos, plurima deinde varietate complent spatia illa nervorum, atque his, quos interposuerunt, inserunt alios, ut pauci illi transitus multos gradus habeant.

plures igitur etiam eloquentiae faces, sed stultissimum quaerere, ad quam se recturus sit orator, cum omnis species, quae modo recta est, habeat usum, atque id ipsum non sit oratoris, quod vulgo genus dicendi vocant. utetur enim, ut res exiget, omnibus, nec pro causa modo, sed pro partibus causae.

nam ut non eodem modo pro reo capitis et in certamine hereditatis et de interdictis ac

v10-12 p.490
sponsionibus et de certa credita dicet, sententiarum quoque in senatu et contionum et privatorum consiliorum servabit discrimina, multa ex differentia personarum, locorum temporumque mutabit, ita in eadem oratione aliter concitabit, [*]( aliter concitabit, added by Halm. ) aliter conciliabit, non ex iisdem haustibus iram et misericordiam petet, alias ad docendum alias ad movendum adhibebit artes.

non unus color prooemii, narrationis, argumentorum, egressionis, perorationis servabitur. dicet idem graviter, severe, acriter, vehementer, concitate, copiose, amare, comiter, remisse, subtiliter, blande, leniter, dulciter, breviter, urbane, non ubique similis, sed ubique par sibi.

sic fiet cum id, propter quod maxime repertus est usus orationis, ut dicat utiliter et ad efficiendum quod intendit potenter, tum laudem quoque nec doctorum modo sed etiam vulgi consequatur.

falluntur enim plurimum, qui vitiosum et corruptum dicendi genus, quod aut verborum licentia exultat aut puerilibus sententiolis lascivit aut immodico tumore turgescit aut inanibus locis bacchatur aut casuris, si leviter excutiantur, flosculis nitet aut praecipitia pro sublimibus habet aut specie libertatis insanit, magis existimant populare atque plausibile. quod quidem placere multis nec infitior nec miror.

v10-12 p.492
Est enim iucunda auribus ac favorabilis qualiscunque eloquentia et ducit animos naturali voluptate vox omnis, neque aliunde illi per fora atque aggerem circuli; quo minus mirum est, quod nulli non agentium parata vulgi corona est.

ubi vero quid exquisitius dictum accidit auribus imperitorum, qualecunque id est, quod modo se ipsi posse desperent, habet admirationem, neque immerito; nam ne illud quidem facile est. sed evanescunt hac atque emoriuntur comparatione meliorum, ut lana tincta fuco citra purpuras placet; at si contuleris Tyriae eam [*]( Tyriae cam, Halm : etiam, MSS. ) lacernae, conspectu melioris obruatur, ut Ovidius ait.

si vero iudicium his corruptis acrius adhibeas ut fucinis [*]( fucinis, Buttmann : fucinus, G. ) sulfura, iam illum, quo fefellerant, exuant [*]( illum quo fefellerant exuant, Buttamann,: illul quod fefellerat exuat, G. ) mentitum colorem et quadam vix enarrabili foeditate pallescant. lucent igitur haec citra solem, ut quaedam exigua animalia igniculi videntur in tenebris. denique mala multi probant, nemo improbat bona.

neque vero omnia ista, de quibus locuti sumus, orator optime tantum sed etiam facillime faciet. neque enim vim summam dicendi et os [*]( os, Halm : eos, G. )

v10-12 p.494
admiratione dignum infelix usque ad ultimum sollicitudo persequitur, quae [*]( quae, Halm : nec, MSS. ) oratorem macerat et coquit aegre verba vertentem et perpendendis coagmentandisque eis intabescentem.

nitidus ille et sublimis et locuples circumfluentibus undique eloquentiae copiis imperat. desinit enim in adversa niti, qui pervenit in summum. scandenti circa ima labor est; ceterum quantum processeris, mollior clivus ac laetius solum.

et si haec quoque iam lenius supina perseverantibus studiis evaseris, inde fructus illaborati offerunt sese et omnia sponte proveniunt; quae tamen cotidie nisi decerpantur, arescunt. sed et copia habeat [*]( habeat, Heindorf: habet, MSS. ) modum, sine quo nihil nec laudabile nec salutare est, et nitor ille cultum virilem et inventio iudicium.

sic erunt magna non nimia, sublimia non abrupta, fortia non temeraria, severa non tristia, gravia non tarda, laeta non luxuriosa, iucunda non dissoluta, grandia non tumida. similis in ceteris ratio est ac tutissima fere per medium via, quia utriusque ultimum vitium est.