Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quid asperiorem habere frontem potest aut quid aures hominum magis respuunt, quam cum est filio filiive advocatis in matrem perorandum? aliquando tamen necesse est, ut in causa Cluentii Habiti. sed non semper illa via, qua contra Sasiam Cicero usus est; non quia non ille optime, sed quia plurimum refert, qua in re et quo modo laedat.

itaque illa, cum filii caput palam impugnaret, fortiter fuit repellenda. duo tamen, quae sola supererant, divine Cicero servavit, primum, ne oblivisceretur reverentiae, quae parentibus debetur; deinde ut, repetitis altius causis, diligentissime ostenderet, quam id, quod erat in matrem dicturus, non oporteret modo fieri, sed etiam necesse esset.

primaque haec expositio fuit, quanquam ad praesentem quaestionem nihil pertinebat. adeo in causa difficili atque perplexa nihil prius intuendum credidit quam quid deceret. fecit itaque nomen parentis non filio invidiosum, sed ipsi in quam dicebatur.

potest tamen aliquando mater et in re leviore aut

v10-12 p.192
minus infeste contra filium stare; tum lenior atque summissior decebit oratio. nam et satisfaciendo aut nostram minuemus invidiam aut etiam in diversum eam transferemus; et si graviter dolere filium palam fuerit, credetur abesse ab eo culpam fietque ultro miserabilis.

avertere quoque in alios crimen decet, ut fraude aliquorum concita credatur, et omnia nos passuros, nihil aspere dicturos testandum, ut, etiamsi non possumus non conviciari, nolle videamur. etiam , si quid obiciendum erit, officium est patroni, ut id filio invito, sed fide cogente facere credatur. ita poterit uterque laudari.

quod de matre dixi, de utroque parente accipiendum est; nam inter patres etiam filiosque, cum intervenisset emancipatio, litigatum scio. in aliis quoque propinquitatibus custodiendum est, ut inviti et necessario et parce iudicemur dixisse, magis autem aut minus, ut cuique personae debetur reverentia. eadem pro libertis adversus patronos observantia. et ut semel plura complectar,

v10-12 p.194
nunquam decebit sic adversus tales agere personas, quomodo contra nos agi ab hominibus condicionis eiusdem iniquo animo tulissemus.

praestatur hoc aliquando etiam dignationibus, ut libertatis nostrae ratio reddatur, ne quis nos aut petulantes in laedendis eis aut etiam ambitiosos putet. itaque Cicero, quanquam erat in Cottam gravissime dicturus, neque aliter agi P. Oppii causa poterat, longa tamen praefatione excusavit officii sui necessitatem.

aliquando etiam inferioribus praecipueque adolescentulis parcere aut videri decet. utitur hac moderatione Cicero pro Caelio contra Atratinum, ut eum non inimice corripere, sed paene patrie monere videatur. nam et nobilis et iuvenis et non iniusto dolore venerat ad accusandum. sed in his quidem, in quibus vel iudici vel etiam adsistentibus ratio nostrae moderationis probari debet, minor est labor; illic plus difficultatis, ubi ipsos, contra quos dicimus, veremur offendere.

duae simul huiusmodi personae Ciceroni pro Murena dicenti obstiterunt, M. Catonis Serviique Sulpicii. quam decenter tamen Sulpicio, cum omnes concessisset virtutes, scientiam petendi consulatus

v10-12 p.196
ademit? quid enim aliud esset, quo se victum homo nobilis et iuris antistes magis ferret? ut vero rationem defensionis suae reddidit, cum se studuisse petitioni Sulpicii contra honorem Murenae, non idem debere accusationi contra caput diceret!

quam molli autem articulo tractavit Catonem Cuius natura summe admiratus non ipsius vitio, sed Stoicae sectae quibusdam in rebus factam duriorem videri volebat; ut inter eos non forensem contentionem, sed studiosam disputationem crederes incidisse.

haec est profecto ratio et certissimum praeceptorum genus illius viri observatio, ut, cum aliquid detrahere salva gratia velis, concedas alia omnia: in hoc solo vel minus peritum quam in ceteris, adiecta, si poterit fieri, etiam causa, cur id ita sit, vel paulo pertinaciorem vel credulum vel iratum vel impulsum ab aliis.

hoc enim commune remedium est, si in tota actione aequaliter appareat non honor modo eius, sed etiam caritas. praeterea causa sit nobis iusta sic dicendi, neque id moderate tantum faciamus, sed etiam necessario.

diversum ab

v10-12 p.198
hoc sed facilius, cum hominum aut alioqui turpium aut nobis invisorum quaedam facta laudanda sunt. decet enim rem ipsam probare in qualicunque persona. dixit Cicero pro Gabinio et P. Vatinio, inimicissimis antea sibi hominibus et in quos orationes etiam scripserat, uerum ait, ut sit iusta causa sic faciendi, [*]( ait ut sit sic faciendi, Halm : et iusta sit faciendi ( and the like ), MSS. ) non se de ingenii fama, sed de fide esse sollicitum.

difficilior ei ratio in iudicio Cluentiano fuit, cum Scamandrum necesse haberet dicere nocentem, cuius egerat causam. verum id elegantissime cum eorum, a quibus ad se perductus esset, precibus, tum etiam adolescentia sua excusat, detracturus alioqui plurimum auctoritatis sibi, [*]( sibi, Halm : sidut, G: si, vulgo. ) in causa praesertim suspecta, si eum se esse, qui temere nocentes reos susciperet, fateretur.

apud iudicem vero, qui aut erit inimicus aut propter aliquod commodum a causa, quam nos susceperimus, aversus, ut persuadendi ardua ratio, ita dicendi expeditissima. fiducia enim iustitiae eius et nostrae causae nihil nos timere simulabimus. ipse erit gloria inflandus, ut tanto clarior eius futura sit fides ac religio in pronuntiando, quanto minus

v10-12 p.200
vel offensae vel utilitati suae indulserit.

hoc et apud eos, a quibus appellatum erit, si forte ad eosdem remittemur; adiicienda ratio vel necessitatis alicuius, si id causa concedit, vel erroris vel suspicionis. tutissimum ergo paenitentiae confessio et satisfactio culpae, perducendusque omni modo iudex ad irae pudorem.

accidit etiam nonnunquam ut eadem de [*]( ut, added by Regius, de by Halm. ) causa, de qua pronuntiarit, cognoscat iterum. tum illud quidem commune: apud alium nos iudicem disputaturos de illius sententia non fuisse, neque enim emendari ab alio quam ipso fas esse; ceterum ex causa, ut quaeque permittet, aut ignorata quaedam aut defuisse testes aut (quod timidissime et, si nihil aliud plane fuerit, dicendum est) patronos non suffecisse succurret.

etiam , si apud alios iudices agetur, ut in secunda adsertione aut in centumviralibus iudiciis duplicibus, parte victa decentius erit, quotiens contigerit, servare iudicum pudorem; de qua re latius probationum loco dictum est. potest evenire, ut in aliis reprehendenda sint,

v10-12 p.202
quae ipsi fecerimus, ut obiicit Tubero Ligario, quod in Africa fuerit.

et ambitus quidam damnati recuperandae dignitatis gratia reos eiusdem criminis detulerunt, ut in scholis luxuriantem patrem luxuriosus ipse iuvenis accusat. id quomodo decenter fieri possit, equidem non invenio, nisi aliquid reperitur, quod intersit, persona, actas, tempus, causa, locus, animus.

Tubero , iuvenem se patri haesisse, illum a senatu missum non ad bellum, sed ad frumentum coemendum ait, ut primum licuerit, a partibus recessisse; Ligarium et perseverasse et non pro Cn. Pompeio, inter quem et Caesarem dignitatis fuerit contentio, cum salvam uterque rem publicam vellet, sed pro iuba atque Afris inimicissimis populo Romano stetisse.