Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

philosophorum , ex quibus plurimum se traxisse eloquentiae M. Tullius confitetur, quis dubitet Platonem esse praecipuum sive acumine disserendi sive eloquendi facultate divina quadam et Homerica? multum enim supra prosam orationem et quam pedestrem Graeci vocant surgit, ut mihi non hominis ingenio sed quodam Delphici videatur oraculo dei instinctus. [*]( quodam Delphici dei instinctus, Frotschcer: quaedam Delphico de instrietus, G: quodam Delphico instinctus, vulg. )

quid ego commemorem Xenophontis illam iucunditatem inadfectatam, sed quam nulla consequi adfectatio possit? ut ipsae sermonem finxisse Gratiae videantur et, quod de Pericle veteris comoediae testimonium est, in hunc transferri iustissime possit, in labris eius sedisse quandam persuadendi deam. quid reliquorum Socraticorum elegantiam?

quid Aristotelem? quem dubito scientia rerum an scriptorum copia an eloquendi [*]( eloquendi, cod. Harl . 4950, cod. dor .: eloquendi usus, G and nearly all MSS.: eloquendi vi ac, Geel. ) suavitate an inventionum acumine an varietate operum clariorem putem. nam

v10-12 p.48
in Theophrasto tam est loquendi nitor ille divinus, ut ex eo nomen quoque traxisse dicatur.

minus indulsere eloquentiae Stoici veteres; sed cum honesta suaserunt tum in colligendo probandoque quae instituerant plurimum valuerunt, rebus tamen acuti magis quam, id quod sane non adfectaverunt, oratione magnifici.

idem nobis per Romanos quoque auctores ordo ducendus est. itaque ut apud illos Homerus sic apud nos Vergilius auspicatissimum dederit exordium, omnium eius generis poetarum Graecorum nostrorumque haud dubie proximus.

utar enim verbis iisdem, quae ex Afro Domitio iuvenis excepi; qui mihi interroganti, quem Homero crederet maxime accedere, Secundus , inquit, est Vergilius, propior tamen primo quam tertio. et hercule ut [*]( ut, several late MSS.: cum, G and majority of MSS. ) illi naturae caelesti atque immortali cesserimus, ita curae et diligentiae vel ideo in hoc plus est, quod ei fuit magis laborandum, et quantum eminentibus vincimur, fortasse aequalitate pensamus.

ceteri omnes longe sequentur. nam Macer et Lucretius legendi quidem, sed non ut phrasin, id est, corpus eloquentiae faciant, elegantes in sua quisque materia sed alter humilis, alter difficilis. Atacinus Varro in iis, per quae nomen est adsecutus, interpres operis alieni, non spernendus

v10-12 p.50
quidem, verum ad augendam facultatem dicendi parum locuples.

Ennium sicut sacros vetustate lucos adoremus, in quibus grandia et antiqua robora iam non tantam habent speciem quantam religionem. propiores alii atque ad hoc, de quo loquimur, magis utiles. lascivus quidem in herois quoque Ovidius et nimium amator ingenii sui, laudandus tamen in partibus.

Cornelius autem Severus, etiam si sit [*]( si sit, Spalding : MSS. vary between si, sit and sic. ) versificator quam poeta melior, si tamen, ut est dictum, ad exemplar primi libri bellum Siculum perscripsisset, vindicaret sibi iure secundum locum. Serranum [*]( Serranum, Lange: forrenum, G. ) consummari mors immatura non passa est; puerilia tamen eius opera et maximam indolem ostendunt et admirabilem praecipue in aetate illa recti generis voluntatem.

multum in Valerio Flacco nuper amisimus. vehemens et poeticum ingenium Saleii Bassi fuit, nec ipsum senectute maturuit. Rabirius ac Pedo non indigni cognitione, si vacet. Lucanus ardens et concitatus et sententiis clarissimus et, ut dicam quod sentio, magis oratoribus quam poetis imitandus.

hos nominavimus, quia Germanicum

v10-12 p.52
Augustum ab institutis studiis deflexit cura terrarum, parumque dis visum est esse eum maximum poetarum. quid tamen his ipsis eius operibus, in quae donato imperio iuvenis secesserat, sublimius, doctius, omnibus denique numeris praestantius? quis enim caneret bella melius, quam qui sic gerit? quem praesidentes studiis deae propius audirent? cui magis suas artes aperiret familiare numen Minerva?

dicent haec plenius futura saecula, nunc enim ceterarum fulgore virtutum laus ista praestringitur. nos tamen sacra litterarum colentes feres, Caesar, si non tacitum hoc praeterimus et Vergiliano certe versu testamur,

  1. inter uictrices hederam tibi serpere laurus.

elegia quoque Graecos provocamus, cuius mihi tersus atque elegans maxime videtur auctor Tibullus. sunt qui Propertium malint. Ovidius utroque lascivior, sicut durior Gallus. satura quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores, ut eum non eiusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poetis praeferre non dubitent.

ego quantum ab illis tantum ab Horatio dissentio, qui

v10-12 p.54
Lucilium fluere lutulentum et esse aliquid, quod tollere possis, putat. nam eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abunde salis. multum est tersior ac purus magis Horatius et, nisi labor eius amore, praecipuus. multum et verae gloriae quamvis uno libro Persius meruit. sunt clari hodieque et qui olim nominabuntur.

alterum illud etiam prius saturae genus, sed non sola carminum varietate mixtum condidit Terentius Varro, vir Romanorum eruditissimus. plurimos hic libros et doctissimos composuit, peritissimus linguae Latinae et omnis antiquitatis et rerum Graecarum nostrarumque, plus tamen scientiae collaturus quam eloquentiae.

iambus non sane a Romanis celebratus est ut proprium opus, sed aliis [*]( sod aliis, inserted by Christ. ) quibusdam interpositus; cuius acerbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio, quanquam illi epodos interveniat, reperietur. at Lyricorum idem Horatius fere solus legi dignus. nam et insurgit aliquando et plenus est iucunditatis et gratiae et varius figuris et verbis felicissime audax. si quem adiicere velis, is erit Caesius

v10-12 p.56
Bassus, quem nuper vidimus; sed eum longe praecedunt ingenia viventium.

tragoediae scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi [*]( clarissimi, several late MSS.: gravissima, G: gravissimus, other late MSS.: grandissimus, cod. murac .: grandissimni, Halm . ) gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum. ceterum nitor et summa in excolendis operibus manus magis videri potest temporibus quam ipsis defuisse. virium tamen Accio plus tribuitur; Pacuvium videri doctiorem qui esse docti adfectant volunt.

iam Varii Thyestes cuilibet Graecarum comparari potest. Ovidi Medea videtur mihi ostendere, quantam ille vir praestare potuerit, si ingenio suo imperare quam indulgere maluisset. eorum quos viderim longe princeps Pomponius Secundus, quem senes quidem parum tragicum putabant, eruditione ac nitore praestare confitebantur.

in comoedia maxime claudicamus. licet Varro Musas, Aeli Stilonis sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse, si Latine loqui vellent, licet Caecilium veteres laudibus ferant, licet Terentii scripta ad Scipionem Africanum referantur (quae tamen sunt in hoc genere elegantissima et plus adhuc habitura gratiae si intra versus trimetros stetissent), vix levem consequimur umbram,

adeo ut mihi sermo ipse Romanus non recipere videatur illam solis concessam Atticis venerem, cum eam ne Graeci quidem

v10-12 p.58
in alio genere linguae suae [*]( slae, Köhler: quae, G. ) obtinuerint. togatis excellit Afranius; utinam non inquinasset argumenta puerorum foedis amoribus mores suos fassus.