Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nec multo aliud de novis sentio. quotus enim quisque inveniri tam demens potest, qui ne minima quidem alicuius certe fiducia partis memoriam posteritatis speraverit? qui si quis est, intra primos statim versus deprehendetur et citius nos dimittet, quam ut eius nobis magno temporis detrimento constet experimentum.

sed non quidquid ad aliquam partem scientiae pertinet, protinus ad phrasin, de qua loquimur, accommodatum. verum antequam de singulis, pauca in universum

v10-12 p.26
de varietate opinionum dicenda sunt.

nam quidam solos veteres legendos putant neque in ullis aliis esse naturalem eloquentiam et robur viris dignum arbitrantur; alios recens haec lascivia deliciaeque et omnia ad voluptatem multitudinis imperitae composita delectant.

ipsorum etiam qui rectum dicendi genus sequi volunt, alii pressa demum et tenuia et quae minimum ab usu cotidiano recedant, sana et vere Attica putant; quosdam elatior ingenii vis et magis concitata et plena spiritus capit; sunt etiam lenis et nitidi et compositi generis non pauci amatores. de qua differentia disseram diligentius, cum de genere dicendi quaerendum erit. interim summatim, quid et [*]( summatim quid et a qua, vulgo: sumat et a qua, G (quia et a qua 2nd hand ). ) a qua lectione petere possint, qui confirmare facultatem dicendi volent, attingam. paucos enim qui [*]( qui added by ed. Col . 1527. ) sunt eminentissimi excerpere in animo est.

facile est autem studiosis, qui sint his simillimi, iudicare; ne quisquam queratur omissos forte quos ipse valde probet. fateor enim plures [*]( plures, vulgo: plurimis, G. ) legendos esse quam qui a me nominabuntur. sed nunc genera ipsa lectionum, quae praecipue convenire intendentibus ut oratores fiant, existimem, persequar.

igitur , ut Aratus ab Iove incipiendum putat, ita nos

v10-12 p.28
rite coepturi ab Homero uidemur. hic enim, quemadmodum ex Oceano dicit ipse omnium [*]( omnium added by Osann. ) amnium fontiumque cursus initium capere, omnibus eloquentiae partibus exemplum et ortum dedit. hunc nemo in magnis rebus sublimitate, in parvis proprietate superaverit. idem laetus ac pressus, iucundus et gravis, tum copia tum brevitate mirabilis, nec poetica modo sed oratoria virtute eminentissimus.

nam ut de laudibus, exhortationibus, consolationibus taceam, nonne vel nonus liber, quo missa ad Achillem legatio continetur, vel in primo inter duces illa contentio vel dictae in secundo sententiae omnes litium ac consiliorum explicant artes?

adfectus quidem vel illos mites vel hos concitatos, nemo erit tam indoctus, qui non in sua potestate hunc auctorem habuisse fateatur. age vero, non utriusque operis sui ingressu in paucissimis versibus legem prooemiorum non dico servavit sed constituit? nam benevolum auditorem invocatione dearum, quas praesidere vatibus creditum est, et intentum proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter comprehensa facit.

narrare vero quis brevius quam qui mortem nuntiat Patrocli, quis significantius potest quam qui Curetum Aetolorumque proelium exponit? iam similitudines, amplificationes,

v10-12 p.30
exempla, digressus, signa rerum et argumenta ceteraque genera [*]( genera, Caesar : quae, G. ) probandi ac refutandi sunt ita multa, ut etiam qui de artibus scripserunt plurimi harum rerum testimonium ab hoc poeta petant.

nam epilogus quidem quis unquam poterit illis Priami rogantis Achillem precibus aequari? quid ? in verbis, sententiis, figuris, dispositione totius operis nonne humani ingenii modum excedit? ut magni sit virtutes eius non aemulatione, quod fieri non potest, sed intellectu sequi.

verum hic omnes sine dubio et in omni genere eloquentiae procul a se reliquit, epicos tamen praecipue, videlicet quia clarissima [*]( clarissina, most MSS.: durissima, G. ) in materia simili comparatio est.

raro assurgit Hesiodus, magnaque pars eius in nominibus est occupata; tamen utiles circa praecepta sententiae levitasque verborum et compositionis probabilis, daturque ei palma in illo medio genere dicendi.

contra in Antimacho vis et gravitas et minime vulgare eloquendi genus habet laudem. sed quamvis ei secundas fere grammaticorum consensus deferat, et adfectibus et iucunditate et dispositione et omnino arte deficitur, ut plane manifesto appareat, quanto sit aliud proximum esse aliud secundum. [*]( secundum, various late MSS. omitted by G. )

Panyasin

v10-12 p.32
ex utroque mixtum putant in eloquendo neutriusque aequare virtutes, alterum tamen ab eo materia alterum disponendi ratione superari. Apollonius in ordinem a grammaticis datum non venit, quia Aristarchus atque Aristophanes, poetarum iudices, neminem sui temporis in numerum redegerunt; non tamen contemnendum reddidit opus aequali quadam mediocritate.

arati materia motu caret, ut in qua nulla varietas, nullus adfectus, nulla persona, nulla cuiusquam sit oratio; sufficit tamen operi, cui se parent credidit. admirabilis in suo genere Theocritus, sed musa illa rustica et pastoralis non forum modo, verum ipsam etiam urbem reformidat.

audire videor undique congerentes nomina plurimorum poetarum. quid ? Herculis acta non bene Pisandros? Nicandrum frustra secuti Macer atque Vergilius? quid ? Euphorionem transibimus? quem nisi probasset Vergilius, idem nunquam certe conditorum Chalcidico versu carminum fecisset in Bucolicis mentionem. quid ? Horatius frustra Tyrtaeum Homero subiungit?

nec sane quisquam est tam procul a cognitione eorum remotus, ut non indicem certe ex

v10-12 p.34
bibliotheca sumptum transferre in libros suos possit. nec ignoro igitur quos transeo nec utique damno, ut qui dixerim esse in omnibus utilitatis aliquid.

sed ad illos iam perfectis constitutisque viribus revertemur; quod in cenis grandibus saepe facimus ut, cum optimis satiati sumus, varietas tamen nobis ex vilioribus grata sit. tunc et elegiam vacabit in manus sumere, cuius princeps habetur Callimachus, secundas confessione plurimorum Philetas occupavit.

sed dum adsequamur [*]( adsequamur, Halm : adsequimur, G and most MSS: adsequatur, a few late MSS. ) illam firmam, ut dixi, facilitatem, optimis adsuescendum est et multa magis quam multorum lectione formanda mens et ducendus color. itaque ex tribus receptis Aristarchi iudicio scriptoribus iamborum ad ἕξιν maxime pertinebit unus Archilochus.

summa in hoc vis elocutionis, cum validae tum breves vibrantesque sententiae, plurimum sanguinis atque nervorum, adeo ut videatur quibusdam, quod quoquam minor est, materiae esse non ingenii vitium.