Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed haec eloquendi praecepta, sicut cogitationi sunt necessaria, ita non satis ad vim dicendi valent, nisi illis firma quaedam facilitas, quae apud Graecos ἕξις nominatur, accesserit: ad quam scribendo plus an legendo an dicendo conferatur, solere quaeri scio. quod esset diligentius nobis examinandum, si qualibet earum rerum possemus una esse contenti.

verum ita sunt inter se conexa et indiscreta omnia ut, si quid ex his defuerit, frustra sit in ceteris laboratum. nam neque solida atque robusta fuerit unquam eloquentia nisi multo stilo vires acceperit, et citra lectionis exemplum labor ille carens rectore fluitabit; et qui [*]( fluitabit et qui, Halm : fluvit autem qui, G. ) sciet quae quoque sint modo dicenda, nisi tamen in procinctu paratamque ad omnes casus habuerit eloquentiam, velut clausis thesauris incubabit.

non autem ut quidquid praecipue

v10-12 p.4
necessarium est, sic ad efficiendum oratorem maximi protinus erit momenti. nam certe, cum sit in eloquendo positum oratoris officium, dicere ante omnia est, atque hinc initium eius artis fuisse manifestum est; proximam deinde imitationem, novissimam scribendi quoque diligentiam.

sed ut perveniri ad summa nisi ex principiis non potest, ita procedente iam opere etiam [*]( etiam, Osann : iam, MSS ) minima incipiunt esse quae prima sunt. verum nos non, quomodo instituendus orator, hoc loco dicimus; nam id quidem aut satis aut certe uti potuimus dictum est; sed athleta, qui omnes iam perdidicerit a praeceptore numeros, quo genere exercitationis ad certamina praeparandus sit. igitur eum, qui res invenire et disponere sciet, verba quoque et eligendi et collocandi rationem perceperit, instruamus, qua ratione quod didicerit [*]( qua ratione, ed. Col . 1527: qua oratione, MSS. didicerit, Zumpt: dicere, G. ) facere quam optime, quam facillime possit.

num ergo dubium est, quin ei velut opes sint quaedam parandae, quibus uti, ubicunque desideratum erit, possit? eae constant copia rerum ac verborum.

sed res propriae sunt cuiusque causae aut paucis communes, verba in universas paranda; quae si in rebus singulis essent singula, minorem

v10-12 p.6
curam postularent, nam cuncta sese cum ipsis protinus rebus offerrent. sed cum sint aliis alia aut magis propria aut magis ornata aut plus efficientia aut melius sonantia, debent esse non solum nota omnia sed in promptu atque, ut ita dicam, in conspectu, ut, cum se iudicio dicentis ostenderint, facilis ex his optimorum sit electio.

et quae idem significarent solitos scio ediscere, quo facilius et occurreret unum ex pluribus et, cum essent usi aliquo, si breve intra spatium rursus desideraretur, effugiendae repetitionis gratia sumerent aliud quod idem intelligi posset. quod cum est puerile et cuiusdam infelicis operae tum etiam utile parum; turbam tantum modo [*]( turbam tantum modo, Halm : turbam_tum modo, G: turbam enim tantum, vulgo. ) congregat, ex qua sine discrimine occupet proximum quodque.

nobis autem copia cum iudicio paranda est vim orandi non circulatoriam volubilitatem spectantibus. id autem consequemur optima legendo atque audiendo; non enim solum nomina ipsa rerum cognoscemus hac cura, sed quod quoque loco sit aptissimum.

omnibus enim fere verbis [*]( fere verbis, cod Harl. 4995: ferebis vel, G. ) praeter pauca, quae sunt parum verecunda, in oratione locus est. nam scriptores quidem iamborum veterisque comoediae etiam in illis saepe laudantur, sed nobis

v10-12 p.8
nostrum opus intueri sat est. omnia verba, exceptis de quibus dixi, sunt alicubi optima; nam et humilibus interim et vulgaribus est opus, et quae nitidiore in parte videntur sordida, ubi res poscit, proprie dicuntur.

haec ut sciamus atque eorum non significationem modo sed formas etiam mensurasque norimus, ut, ubicunque erunt posita, conveniant, nisi multa lectione atque auditione assequi nullo modo possumus, cum omnem sermonem auribus primum accipiamus. propter quod infantes a mutis nutricibus iussu regum in solitudine educati, etiamsi verba quaedam emisisse traduntur,

tamen loquendi facultate caruerunt. sunt autem alia huius naturae, ut idem pluribus vocibus declarent, ita ut nihil significationis, quo potius utaris, intersit, ut ensis et gladius; alia vero, [*]( alia vero, Frotsher: aliave, G. ) etiamsi propria rerum aliquarum sint nomina, τροπικῶς quasi tamen [*]( quasi tamen, edd.: quare tam, G: quare tamen, later, MSS. ) ad eundem intellectum feruntur, ut ferrum et mucro.

nam per abusionem sicarios etiam omnes vocamus, qui caedem telo quocunque commiserint. alia circuitu verborum plurium ostendimus, quale est et pressi copia lactis.

v10-12 p.10
Plurima vero mutatione figuramus: Scio non ignoro et non me fugit et non me praeterit et quis nescit? et nemini dubium est.

sed etiam ex proximo mutuari libet. nam et intelligo et sentio et video saepe idem valent quod scio. quorum nobis ubertatem ac divitias dabit lectio, ut non solum quomodo occurrent sed etiam quomodo oportet utamur.

non semper enim haec inter se idem faciunt; nec sicut de intellectu animi recte dixerim video ita de visu oculorum intelligo, nec ut mucro gladium sic mucronem gladius ostendit.

sed ut copia verborum sic paratur, ita non uerborum tantum gratia legendum vel audiendum est. nam omnium, quaecunque docemus, hoc [*]( hoc, Regius : haec, MSS. ) sunt exempla potentiora etiam ipsis quae traduntur artibus, cum eo qui discit perductus est, ut intelligere ea sine demonstrate et sequi iam suis viribus possit, quia, quae doctor praecepit, orator ostendit.

alia vero audientes, alia legentes magis adiuvant. excitat qui dicit spiritu ipso, nec imagine et ambitu

v10-12 p.12
rerum sed rebus incendit. vivunt omnia enim et moventur, excipimusque nova ilia velut nascentia cum favore ac sollicitudine. nec fortuna modo iudicii sed etiam ipsorum qui orant periculo adficimur.

praeter haec vox, actio decora, accommodata, [*]( accommodate ut, ed. Col . 1527: commoda aut, G: comniodiata ut, Halm . ) ut quisque locus postulabit, pronuntiandi vel potentissima in dicendo ratio et, ut semel dicam, pariter omnia docent. in lectione certius iudicium, quod audienti frequenter aut suus cuique favor aut ille laudantium clamor extorquet.

pudet enim dissentire, et velut tacita quadam verecundia inhibemur plus nobis credere, cum interim et vitiosa pluribus placent, et a conrogatis laudantur etiam quae non placent.

sed e contrario quoque accidit, ut optime dictis gratiam prava iudicia non referant. lectio libera est nec actionis impetu transcurrit; sed repetere saepius licet, sive dubites sive memoriae penitus adfigere velis. repetamus autem et retractemus, [*]( retractemus, Spading: tractemnus, G. ) et ut cibos mansos ac prope liquefactos demittimus, quo facilius digerantur, ita lectio non cruda, sed multa iteratione [*]( iteratione, some late MSS.: altercatiune, G and others. ) mollita et velut confecta, memoriae imitationique tradatur.

v10-12 p.14

ac diu non nisi optimus quisque et qui credentem sibi minime fallat legendus est, sed diligenter ac paene ad scribendi sollicitudinem; nec per partes modo scrutanda omnia, sed perlectus liber utique ex integro resumendus, praecipueque oratio, cuius virtutes frequenter ex industria quoque occultantur.