Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ne in a quidem atque s litteras exire temere masculina Graeca nomina recto casu patiebantur, ideoque et apud Caelium legimus Pelia cincinnatus et apud Messalam bene fecit Euthia et apud Ciceronem Hermagora , ne miremur, quod ab antiquorum plerisque Aenea ut Anchisa sit dictus.

nam si ut Maecenas, Sufenas, Asprenas dicerentur, genitivo casu non e littera, sed tis syllaba terminarentur. inde Olympo et tyranno acutam syllabam mediam dederunt, quia duabus longis insequentibus primam brevem acui noster sermo non patitur.

sic genitivus Ulixi et Achilli fecit, sic alia plurima. nunc recentiores instituerunt Graecis nominibus Graecas declinationes potius dare, quod tamen ipsum non semper fieri potest. mihi autem placet Latinam rationem sequi, quousque patitur decor. neque enim iam Calypsonem dixerim ut Iunonem, quanquam secutus antiquos, C. Caesar utitur hac ratione declinandi. sed auctoritatem consuetudo superavit.

in ceteris, quae poterunt utroque modo non indecenter efferri, qui Graecam figuram sequi malet, non Latine quidem sed tamen citra reprehensionem loquetur.

simplices voces prima positione id est natura sua

v1-3 p.108
constant, compositae aut praepositionibus subiunguntur ut innocens (dum ne pugnantibus inter se duabus, quale est inperterritus; alioqui possunt aliquando continuari duae ut incompositus, reconditus et quo Cicero utitur subabsurdum ), aut e duobus quasi corporibus coalescunt, ut maleficus.

nam ex tribus nostrae utique linguae non concesserim; quamvis capsis Cicero dicat compositum esse ex cape si vis, et inveniantur qui Lupercalia aeque tres partes orationis esse contendant,

quasi luere per caprum; nam solitaurilia iam persuasum est esse suouetaurilia , et sane ita se habet sacrum, quale apud Homerum quoque est. sed haec non tam ex tribus quam ex particulis trium coeunt. ceterum etiam ex praepositione et duobus vocabulis dure videtur struxisse Pacuvius Nerei repandirostrum, incuruiceruicum pecus.

iunguntur autem aut ex duobus Latinis integris ut superfui, subterfugi (quanquam ex integris an composita sint quaeritur), aut ex integro et corrupto ut

v1-3 p.110
malevolus, aut ex corrupto et integro ut noctivagus, aut ex duobus corruptis ut pedisecus, aut ex nostro et peregrino ut biclinium, aut contra ut epitogium et Anticato, aliquando et ex duobus peregrinis ut epiraedium. nam cum sit praepositio Graeca, raeda Gallicum: neque Graecus tamen neque Gallus utitur composito; Romani suum ex alieno utroque fecerunt.

frequenter autem praepositiones quoque compositio ista corrumpit: inde abstulit, aufugit, amisit, cum praepositio sit ab sola; et coit, cum sit praepositio con; sic ignaui et erepublica et similia.

sed res tota magis Graecos decet, nobis minus succedit, nec id fieri natura puto, sed alienis favemus; ideoque cum κυρταύχενα mirati simus, incurvicervicum vix a risu defendimus.

propria sunt verba, cum id significant, in quod primo denominata sunt; translata, cum alium natura intellectum alium loco praebent. usitatis tutius utimur, nova non sine quodam periculo fingimus. nam si recepta sunt, modicam laudem adferunt orationi, repudiata etiam in iocos exeunt.

audendum tamen; namque, ut Cicero ait, etiam quae primo dura visa sunt, usu molliuntur. sed minime nobis concessa est ὀνοματοποιία quis enim ferat, si

v1-3 p.112
quid simile illis merito laudatis λίγξε βιός et σίζ ὀφθαλμός fingere audeamus? nam ne balare quidem aut hinnire fortiter diceremus, nisi iudicio vetustatis niterentur.