Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*]((5-7) Aristot. 1. 1. p. 367b, 10.) Navigantes quoque sentiunt non dubia coniectura, sine flatu intumescente fluctu subito aut quatiente ictu[*](icti va.S). intremunt[*](tremunt y) vero et in navibus postes[*](postes aeque Rück 2 p. 307. posite- que A. -tiaeque y. -ta aeque rv) aeque quam in aedificiis crepituque praenuntiant[*](pronuntiant FRdpy). quin et volucres non inpavidae sedent[*](sedent. est Aroyv(S). -ntes r. -nt sed E2z. -ntes. est H). est et in caelo signum praeceditque motu futuro aut interdiu aut paulo post occasum sereno tenuis ceu[*](ceu tenuis pva.S) lineae[*](lineae AfdTapyv. -ea r(?) C cum Sabell.) nube[*](nubis E(?)va.S. -bes D) in longum[*](longo FE1a) porrecta[*](porrectae E(?)va.S) spatium.

[*]((15) cfr. Sen. NQ VI 30, 4.) Est[*](est del.F2) et in puteis turbidior aqua nec sine odoris taedio, sicut[*](sed et o. sicut et va. G) in isdem et[*](et A. est rv. et est dT) remedium, quale[*](quare E. qualem (1 in ras.) F. quam rem R1o) et crebri specus praebent; conceptum enim spiritum exhalant. quod in totis[*](tutis p. certis R(?)va.S) notatur oppidis: minus quatiuntur crebris ad eluviem cuniculis cavata, multoque sunt tutiora in isdem illis quae pendent, sicuti[*](sicut in dT. sicut E(?)va.D) Neapoli in Italia intellegitur, parte eius, quae solida est, ad tales casus obnoxia. tutissimi sunt[*](sunt om.AdT. s F1a) aedificiorum fornices, anguli quoque parietum ostesque, alterno pulsu renitente[*](renitente AE(?)v(H). -tes oC. retinente (-tenn- R2) r. -tes p). et latere terreno facti parietes minore noxa quatiuntur.[*]((20) Aristot. 1. 1. p. 368b, 24. — (204, 1) Aristot. 1. 1. p. 367b, 32 sqq.) magna differentia est et in ipso genere motus, pluribus siquidem modis quatitur. tutissimum est cum vibrat crispante aedificiorum crepitu et[*](et om.A) cum intumescit[*](intumescat A. inu- a) adsurgens alternoque motu residit[*](rese- dit A. residet F2E(?)va.S); innoxium et cum concurrentia tecta contrario ictu arietant[*](arietine E1. -tum a), quoniam alter motus alteri renititur[*](reni- tituros dantis F1R1). undantis inclinatio et fluctus[*](fluctuus F1R1D. -tuū F2) more quaedam volutatio infesta est aut cum in

unam partem totus se motus inpellit. desinunt autem tremores, cum ventus emersit[*](emersit AF2v. sem- DF1d. rem-R. se mergit a. se em- E1. em- E2op); sin vero duravere, non ante XL dies sistuntur, plerumque et tardius, utpote cum quidam annuo et bienni[*](biennio AT. bino F1E1a. bimo (abi- R1) F2R.an recte?) spatio duraverint.

[*]((15-19) cfr. Plin. XVII 245.) Factum[*](et factum FRE1a) est[*](est om.F1E1a. est et E2. est et hoc va.G(Brot.)) semel, quod equidem in Etruscae disciplinae voluminibus invenio[*](inuenio AdTR2S. -nit D1a. -nitur F. -ni D2R1Epv), ingens terrarum portentum L. Marcio Sexto Iulio cos. in agro Mutinensi[*](mutinense R. -tiense a). namque montes duo inter se concurrerunt crepitu maximo adsultantes recedentesque, inter eos flamma fumoque in caelum exeunte interdiu, spectante e via Aemilia magna equitum Romanorum familiarumque et viatorum multitudine. eo concursu villae omnes elisae, animalia permulta, quae intra fuerant, exanimata sunt, anno ante sociale bellum, quod haud scio[*](inscio R1a) an funestius terrae ipsi Italiae fuerit quam civilia[*](ciuile opva. G. bella ciuilia F2R2J). non minus mirum ostentum et nostra cognovit aetas anno Neronis principis supremo, sicut in rebus eius exposuimus, pratis oleisque intercedente publica via in contrarias sedes[*](sedis AS. -dens F1) transgressis in agro Marrucino praediis[*](praesidis FR2E1ao) Vetti[*](uetti D2. cfr. XVII 245. CILIX 3019. ueti A. uecti rv) Marcelli equitis Romani res Neronis procurantis.

[*](Aristot. meteor. II 8 p. 368b, 8. Beda n. r. 49. — (23) Tac. ann. II 47. Strabo XII p. 579. Sol. 40, 5. — (205, 2) Cael. Antip. ap. Cic. de div. I 78 (Peter hist. Rom. fragm. p. 102). Liv. XXII 5, 8. (Flor. II 6, 14).)

Fiunt simul cum terrae motu et inundationes maris, eodem videlicet spiritu infusi aut[*](ac R(?)H. uel Beda)terrae[*](terrae sidentis vet.Dal. residentis (-tes R2) ll.v. terrae resid- H) sidentis sinu recepti. maximus terrae memoria mortalium exstitit motus Tiberii Caesaris principatu, XII urbibus Asiae una nocte prostratis; creberrimus Punico bello intra eundem

annum septies ac[*](atque R(?)va S) quinquagies nuntiatus Romam, quo quidem anno ad Trasimenum lacum dimicantes maximum motum neque Poeni[*](nec poeni (D?)dD) sensere nec Romani. nec vero simplex malum aut in ipso tantum motu periculum est, sed par aut maius ostento[*](ostentum ova. H). numquam urbs Roma tremuit, ut non futuri eventus alicuius id praenuntium esset.

[*]((10) cfr. Herodot. II 10. Thuc. II 102. Strabo I p. 59; X p. 458. — Homer. δ 354. cfr. Plin. V 128. XIII 69. 70. XXV 12. Aristot. meteor. I 14 p. 351b, 29. Mela II 104. Sen. NQ VI 26, 1. Lucan. X 509. Serv. Aen. XI 262. — (13) cfr. Plin. III 57. Theo- phr. hist. pl. V 8, 3. — (14) Strabo I p. 58 extr. — Herodot. II 10.)

Eadem nascentium causa terrarum est, cum idem ille spiritus adtollendo[*](adtollendum ap. att- DFE) potens[*](potens R2adpv. -tē A. -test E2. ponens r) solo non valuit erumpere. nascuntur enim, nec fluminum tantum invectu[*](inuecto Ra. uecto F1), sicut Echinades insulae ab Acheloo amne congestae maiorque pars Aegypti a Nilo, in quam a Pharo insula noctis et diei cursum fuisse Homero credimus, nec recessu maris, sicuti[*](sicuti olim ego, -ut idem AR2dTv(S). -ut eodem (eid- D2B) r. -ut pridem coni. D2) olim Cerceis[*](cerceis FR1adTp. circ- rv(S). de circ- C). quod[*](quod del. U 34) accidisse et in Ambraciae portu decem milium passuum intervallo et Atheniensium [*](dist.ego)quinque milium[*](milium passuum F1RaS) ad Piraeeum memoratur. et[*](et—16 adluebat om.p) Ephesius[*](ephesius (sc. portus) FRE1(D?). -sios AdT. -sus a. -si E2v. addunt ubi AE2a(RD?)v, post quondam d2T) quondam aedem Dianae adluebat[*](adluebat AR2E2v. abluerat r). Herodoto quidem si credimus, mare fuit supra Memphim usque ad Aethiopum montes itemque a planis Arabiae, mare circa[*](mare et circa E2C) Ilium et tota Teuthranie[*](teuthranie T(D?)S. -niae AF2v. -nte R2. -nia B. -tranie R1a. -nia F1E) quaque campos intulerit Maeander.

[*]((1) Ammian. XVII 7, 13. — (4) cfr. Plin. IV 70. Sen. NQ VI 21,1 (II 26, 6). Iustin. XXX 4. Plut. de Pyth. orac. 11 p. 399c.)

Nascuntur et alio modo terrae ac repente in aliquo mari emergunt, velut paria secum faciente natura quaeque[*](que quae F1. Quaequae F2. quae E) hauserit hiatus alio loco reddente.

Clarae iam pridem[*](primae F1R1E1a) insulae Delos et Rhodos memoriae[*](memoria FRaz) produntur; et natae[*](enatae (del. et) R2v.dist.ego) postea minores, ultra Melon[*](melo R1va. C) Anaphe[*](anafe FE1a. nafe R1. olathe R2), inter Lemnum et Hellespontum Neae[*](neao A. nec a. Nea F2va.S), inter Lebedum[*](lebedum AdE2v. lesbum F1E1a. besb- r)[*](uncos posui cum U)et Teon[*](theon dva. C. puteo RE1a. ??? on F1) Halone[*](helone a. alonae A. -ne Fva. H), inter Cycladas[*](Cycladas exhibent ll.v) * Thera et Therasia, inter easdem * Olympiadis CXLV[*](centum XLV A. CXXXV Edva. D. XXXV r) anno * quarto[*](Olympiadis — quarto cum U 36 huc ransposui; post) [post annos CXXX] Hiera eademque Automate, et ab ea duobus stadiis post annos CCXLII[*](CCXLII ego cum U. CX in ll.v. LX R2) nostro aevo lunio[*](iunio Ad1fSalmant. m. iunio rv) Silano Valerio[*](ualerio ego coll. Sen. N Q II 26, 6 et U 36. laelio A. c. lelio R2. maro lellio (??? ellio E1) E. m. celio (cellio a. ???elio d2) R1ad. marco caelio (caellio D) r. L. G. et L v) [Balbo[*](ballo E.uncos posui cum U)] cos. [*](Posid. ap. Strab. VI p. 277. — (15) Timae. ap. Strab. V p. 248; p. 247 extr.) a. d. VIII idus Iulias[*](iulii dEava.G) Thia.

ante nos et iuxta Italiam inter Aeolias insulas, item iuxta Cretam emersit[*](emersit e mari va.S) MM.D passuum una cum calidis fontibus, altera Olympiadis CLXIII[*](CLXVIII R2. CXLIII va. H) anno tertio in Tusco sinu, flagrans haec violento cum flatu, proditurque memoriae, magna circa eam[*](illam R(?)va. D) multitudine piscium fluitante confestim expirasse quibus ex his cibus fuisset. sic et Pithecussas in Campano sinu ferunt[*](fertur Ea.cfr. § 235 extr.) ortas, mox in his montem Epopon, cum repente flamma ex eo emicuisset, campestri aequatum planitiei[*](planitiei ego. -itie F2dREC. -tiae rv (S)). in eadem et oppidum haustum profundo, alioque motu terrae stagnum emersisse, et alio provolutis montibus insulam extitisse Prochytam.

[*](Strabo I p. 54. 60. VI p. 258. Sen. NQ VI 30, 3. Ov. met. XV 290. — Plin. IV 63. - Diodor. XII 59, 2. — Plin. III 85. - (207, 5) Strabo I p. 60. Ov. met. XV 287. — (7-10) cfr. Plin. V 133. 115. 114.) Namque et hoc modo insulas rerum natura fecit: avellit Siciliam Italiae, Cyprum Syriae, Euboeam Boeotiae, Euboeae Atalanten et Macrian[*](macrian AS. -Iā rv. -in G), Besbicum Bithyniae , Leucosiam Sirenum promunturio.

rursus abstulit insulas mari iunxitque terris, Antissam Lesbo, Zephyrium Halicarnaso, Aethusan[*](aethusam P(L). eth- pv. aechusan F. echu- (ecu- a. echiu- R2) r) Myndo, Dromiscon et Pernen[*](Prienen B) Mileto, Narthecusam Parthenio promunturio. Hybanda , quondam insula Ioniae, ducentis nunc a mari abest stadiis, Syrien[*](syriten AF2va.(P)L. cfr. V 115) Ephesus in mediterraneo[*](mediterranio a. -nea va. S) habet, Derasidas et Sapphoniam[*](sapphoniam AE2D. sapho- dTp. sappo- R. sapo- FE1a. -nia D. Sophoniam v) vicina[*](uicina ei R2EpC(D). -nam ei AF2dTv. -nei DF1. -ne R1a. -na est R2) ei Magnesia[*](magnesię a. -sie R2e corr.).[*](Plato Tim. p. 25 (Strabo II p. 102). — (16) Strabo I p. 59. 49. (Plin. IV 5). Ov. met. XV 289. — (19) cfr. Plin. V 106). — (20) Aristot. meteor. II 8 p. 368b, 30. Strabo I p. 58,) Epidaurus et Oricum insulae' esse desierunt.

in totum abstulit terras primum omnium ubi Atlanticum[*](atlantiū FR1E1a) mare est, si Platoni credimus, inmenso[*](inm???se R1. in medio R2va. G) spatio, mox interno quoque[*](quoque ego (et dist.). quo pzSalmant. que a. hodieque F2f. quae r v. an potius in quo?): videmus[*](uidemus F2R pv. -dimus r) hodie[*](hodie om.F2) mersam[*](mersam in R2 sin F1a) Acarnaniam[*](hodie — acarnaniam om.D1F1R1E1a) Ambracio sinu, Achaiam Corinthio , Europam[*](an Europam perruptam? cfr. V 141) Asiamque Propontide et Ponto. ad hoc perrupit mare Leucada, Antirrhium[*](antirrhium AB. -ipyrrhum DF. -rrum EdT. -pirrum a. antypirrium R), Hellespontum, Bosporos duos.

Atque ut sinus et stagna praeteream, ipsa se[*](se (quae se z) comest E(?)fz(P)H. se condens F2R 2v. secum (saec- F1) est r) comest terra. devoravit Cibotum[*](cebotum R2. cyb- FdEva.S) altissimum montem cum oppido Cariae[*](cariae D. -ice R2in ras. -ite DF1dE. cante a. caryce A, curice F2. -ite v), Sipylum in Magnesia et prius in eodem loco clarissimam urbem, quae Tantalis vocabatur,

Galenes[*](galenis A. -lanis va.H) et Gamales[*](gamales B coll. V 69 et Suet. Tit. 4 extr. galames (ca- A) ll. S. -anies v) urbium in Phoenice agros cum ipsis, Phegium, Aethiopiae iugum excelsissimum, tamquam non infida grassarentur et litora.[*]((4) Plin. IV 12. Aristot. de mundo 4 p. 396, 20. Callisth. ap. Sen. NQ VI 23, 4. 26, 4. — (6) Plin. IV 62. Diodor. XV 48, 3. — (9) Strabo IX p. 407. Paus. IX 24, 2. Ammian. XVII 7, 13.)

Pyrram et Antissam[*](antissam R2Ed(?)C. -istam rpv. locus corrupts: cfr. U 37. an Pyrram, ante sitam circa introitum portus, abstulit (sc. litus)?) circa Maeotim pontus abstulit, Helicen et Buram[*](bursam AF2) sinus[*](in sinu va. S) Corinthius[*](corinthios F2. -thio va. S. an -thii (sc. litus)?), quarum in alto vestigia apparent. ex insula Cea[*](cea ADE(?)B(J). caea F2. ceae RdS. cee a. caeae F1. Aeaea:v) amplius triginta[*](tricenta Ea. trec- R1z) milia passuum abrupta subito cum plurimis mortalium[*](mortalium Adv(J). -ibus r H(D)) rapuit et in Sicilia dimidiam Tyndarida urbem ac quicquid ab Italia deest[*](ac — deest del. U 38), similiterin Boeotia [*](boeotia et R2v a. Brot.) Eleusina.

Motus enim terrae sileantur[*](si legantur F1RE1a) et quicquid est, ubi saltem busta urbium exstant, simul ut terrae miracula potius dicamus quam scelera naturae. et, Hercules[*](hercules AF1a. -le si F2. -le rv), non caelestia enarratu difficiliora fuerint.[*]((19) Plin. XXXVI 163. — (23) Plin. XXXI 27. Serv. Aen. XI 785.) metallorum opulentia tam varia, tam dives, tam fecunda, tot saeculis suboriens , cum tantum cotidie orbe toto populentur ignes, ruinae, naufragia, bella, fraudes, tantum vero luxuria et tot mortales conterant[*](conterant AF2dv. -exant p. -exerant (-tigerant R2) r); gemmarum pictura tam multiplex, lapidum tam discolores maculae interque eos candor alicuius praeter lucem omnia excludens; medicatorum fontium vis; ignium tot locis emicantium perpetua tot saeculis incendia; spiritus letales aliubi[*](aliubi f,item 22. 23FfREaS. alibi rv(D)) aut scrobibus emissi aut ipso loci situ mortiferi, aliubi volucribus tantum, ut Soracte vicino urbi tractu, aliubi praeter hominem ceteris

animantibus,[*](cfr. Sen. NQ VI 28, lsqq. — (3) Verg. Aen. VII 565. Cic. de div. I 79. Vib. Seq. (ARiese GLm p. 153, 6). — (5) Ari- stot. de mundo 4 p. 395b, 30. 28. Strabo XII p. 579 init.; XIII p. 629. Apul. de mundo 17. Ammian. XXIII 6, 18. Dio Cass. LXVIII 27.) nonnumquam et homini, ut in Sinuessano agro et Puteolano[*](puteolano AdEG. -no uo DF1R. -no quae (que a) F2aD. -no sunt quae v. (sunt spiracula quae pz))! spiracula vocant, alii Charonea[*](charunea F1. car- F2. caronea ea a. charoneas R2Edpva. S), scrobes mortiferum spiritum exhalantes, item in Hirpinis Ampsancti [*](amsanctiR2Eva.S. -acti FR1. ans- f) ad Mephitis aedem locum, quem qui intravere moriuntur ; simili modo Hierapoli in Asia, Matris tantum Magnae sacerdoti innoxium. aliubi[*](aliubi F2fRaS. alibi rv(D)) fatidici specus, quorum exhalatione temulenti futura praecinant, ut[*](ut om.F1. ur R1a) Delphis nobilissimo oraculo. quibus in rebus quid possit aliud causae adferre mortalium quispiam quam diffusae per[*](per om.Rad) omne[*](omnes FdRap) naturae subinde[*](perinde FIREap) aliter atque aliter numen erumpens?

[*](cfr. Plin. III 109. Sen. NQ III 25, 8. — Varro r. r. III 17, 4 (LL V 71). MCap. IX 928. MFHG IV p. 436, 8. — (20) cfr. Plin. XXXI 25.)

Quaedam vero terrae ad ingressus tremunt[*](tremunt AD2F2in ras.E2ov. p???munt R. -tur r), sicut in Gabiensi[*](gabiensi E(?)G. gaui- AF2o. graui- (u e corr. inFR) r. gabine- v) agro non procul urbe Roma iugera ferme ducenta equitantium cursu; similiter in Reatino.

quaedam [*](quaedam — 15 reatino om.a) insulae semper fluctuantur[*](fluctuant AR(?)opva.D. sed cfr. III 109. IV 66), sicut in agro Caecubo et eodem Reatino, Mutinensi, Statoniensi[*](statoniensi R2C. stationensi (-se D2R1. stadi- Ea) rv), in Vadimonis[*](uadimoniis R2T. -ontis Fa) lacu, ad[*](et ad FdEava.J) Cutilias aquas opaca silva, quae numquam die ac nocte eodem loco visitur, in Lydia quae vocantur Calaminae, non ventis solum, sed etiam contis quo libeat inpulsae, multorum civium Mithridatico bello salus. sunt et in Nymphaeo parvae[*](par FR2. p E1a. p R1p), Saliares[*](salia- res H cum Salm. exerc. 88bA. saltares AR2E2pv. -tatares d. -tuares C. salatere a. -Itare r) dictae, quoniam in symphoniae

cantu ad ictus[*](ad ictum F2dTS. dictum F1RE1a) modulantium pedum moventur. in Tarquiniensi lacu magno Italiae duae[*](quae R1. que FE1a. duo dTova.G) nemora circumferunt[*](circumferunt d1R2G. -tur Ad2E2Topv. -mierunt r), nunc triquetram figuram edentes, nunc rotundam conplexu ventis inpellentibus, quadratam numquam.

[*](Tac. hist. II 3. — 211: (12) Plin. XXXVI 131. — (17) Strabo VI p. 262 extr.) Celebre fanum habet Veneris Paphos, in cuius quandam[*](quandam ll.v. quad- p) aream[*](area p. aram fS) non inpluit[*](pluit F1REapS), item in Nea[*](in ea AF1d2Eava.C. in eo d1R), oppido Troadis, circa simulacrum Minervae; in eodem et relicta sacrificia non putrescunt. iuxta Harpasa oppidum Asiae cautes stat horrenda, uno digito mobilis, eadem[*](ea F1REao), si toto corpore inpellatur, resistens. in Taurorum paeninsula in civitate Parasino[*](parafino o. -refino A. Characena P coll. IV 85) terra est, qua sanantur omnia vulnera. at circa Asson[*](adson Ad. a???son R. ason FEaova.B) Troadis lapis nascitur, quo consumuntur omnia corpora; sarcophagus vocatur[*](uocatus o). duo sunt montes iuxta flumen Indum: alteri natura ut ferrum omne teneat, [*](dist. ego) alteri ut respuat, itaque, si sint clavi in calciamento, vestigia [*](uestigiae F1. -gie a. -giis d2in ras.T) evelli[*](uelli d1. uel Da.om.E1. auelli R(?)r) in altero non possint[*](possint E1a. pos??? F1. -sse rv), in altero sisti[*](siti F1. sitis Ra). Locris et Crotone pestilentiam numquam fuisse nec[*](ne f) in Ilio[*](in ilio A. in illo (illis J2) r. ullo pv) terrae motum[*](motum AdTJ2. -tu r. -tu laboratum E3v) adnotatum est, in Lycia vero semper a terrae motu quadraginta dies serenos esse. in agro Arpano[*](arpano DR2B(H). cfr. III 105. -auo (har- v) AFdEav. afpicuo R1. arpino p. ardano C (errore)) frumentum satum non nascitur; ad aras Mucias[*](mucias (muti- F) ll.v(H). murtias C) in Veiente[*](in uehiente AF2. inueni- F1R1Ea. interuenie- R2) et apud Tusculanum[*](circum tusculanum R2) et in silva[*](in insula a) Ciminia loca sunt, in quibus in terram depacta non extrahuntur. in Crustumino natum faenum ibi noxium[*](ibi noxium foenum A), extra salubre est.

[*]((3) Aristot. de mundo 4 p. 396a, 25-27. Sen. dial. I 1, 4. Apul. de mundo 19 init. — (4. 5) Beda n. r. 39.) Et de aquarum natura complura dicta sunt, sed aestus maris accedere ac[*](ac FdREayS. et rv(J)) reciprocare maxime mirum, pluribus quidem modis, verum causa in sole lunaque[*](an sola luna. nāque bis?). bis inter duos exortus lunae adfluunt[*](adfluentib; F1R1E1a) bisque[*](bis qui F1. his qui E1a) remeant[*](redeunt y) vicenis quaternisque[*](uicinis quaterque F1R1a) semper horis, et primum attollente[*](attollente ReopB. -tes AF2dyv. -tis r) se cum[*](se cum B. cfr. § 177 extr. 179. seu F1. secum rv) ea mundo intumescentes[*](intumescentib; R1Ea. -ent??? F1), mox a meridiano caeli fastigio vergente in occasum residentes, rursusque[*](rursumque y) ab occasu subter[*](sub terra D. sed cfr. II 214. VI 128. XI 133. XII 22. XXXVI 94. 104) ad[*](ad AdR1yU(D). in r. del.R2v) caeli ima et meridiano contraria accedente inundantes,[*](Mela III 2. (Sol. 23, 20-22). Isid. n. r. 40, 1. (Strabo I p. 53). cfr. Ambros. hexaem. IV 7, 30. Beda n. r. 39; tp. r. 29.) hinc, donec[*](donec F1R1ao) iterum exoriatur[*](exoriatur R2C. -ientur Ay. -iantur r), se resorbentes[*](se resorbentes H. reso- II. se so- v) nec umquam eodem tempore quo pridie reflui, velut[*](reflui uelut Rück 2 p. 309. ???flui ??? ut d. refluit ut -AF2opyv. refuit ut DF1. -udit ut a. -ui ut E1. reflui ut R2 in ras.E2G. -uunt U) anhelantes [*](anhelantes ego. cfr. Mela 111 2. anchel- y. cancell- p. cangellatis a. cancangell- E1. -gill- F1. cancillantes o. anicill- d. ancill- AR2in ras.E2fS. -te F2v) sidere[*](anhelantes ego. cfr. Mela 111 2. anchel- y. cancell- p. cangellatis a. cancangell- E1. -gill- F1. cancillantes o. anicill- d. ancill- AR2in ras.E2fS. -te F2v) avido trahente[*](trahente ego. -tes (trach- y) A1y. -teque F2C. -tique fSalmant.S. -ndique R2. -ntesque rv) secum haustu[*](haustu auido F2. au- ha- va.S) maria et adsidue aliunde quam pridie exoriente[*](exorientes op. -ti DTfSalmant.S), paribus tamen intervallis reciproci [*](reciprocis F2R) senisque semper horis, non cuiusque diei aut noctis aut loci[*](luci F1a. -cis F2), sed[*](sed E(?)B. sub a. sed (set R) ab rv(J2)) aequinoctialibus ideoque inaequales vulgarium horarum spatio, utcumque plures in eos[*](eos D e coni.Dal. eas ll.v) aut diei aut noctis illarum mensurae[*](aut diei—16 mensurae om.DF1R1E1a) cadant[*](cadant AdTopS. candantR1. -dent Da. cadent R2. -dunt F2in ras.E (?)yv (D)), et aequinoctio tantum pares

ubique. ingens argumentum plenumque[*](plerumque AFava.C) lucis ac vocis etiam diurnae[*](diuinae U D e coni.Dal.), hebetes esse[*](esse F2Edopv. esset A. -ent r) qui negent subtermeare sidera ac rursus eadem exsurgere[*](exsurgere (exu- A) AyD. resu- rv), similemque terris, immo vero naturae universae, et inde[*](et inde FdEayv. exi- r(?)C) faciem in isdem ortus occasusque operibus, non aliter[*](alter Fa.an alio?) sub terra manifesto sideris cursu 5 aliove effectu quam cum praeter oculos nostros feratur.

[*](cfr. Beda n. r. 39. — (12-18) Beda tp. r. 29. — (22) Sen. NQ III 28, 6.) Multiplex etiamnum lunaris differentia, primumque septenis diebus. quippe modici a[*](modici a R2ETfH (D). -cis Adp. -cus y. -ca r. -ci v(U)) nova ad dividuam[*](diuiduum FfRE1a) aestus, pleniores ab ea exundant plenaque maxime fervent[*](peruenit F1RE1a). inde mitescunt, pares ad septimam primis, iterumque alio latere dividua augentur. in coitu solis pares[*](parties FR1a) plenae. eadem in[*](in Apy(Beda)D. om.rv) aquilonia[*](aquiloniae DF. -nie RE1. -ne ap) et a terris longius recedente[*](recedentes FREa) mitiores quam cum[*](cum om.FfR1E1a. quo R2) in austros[*](austrus F1. -ro TyBeda. astris a) digressa[*](degressa R1dTy. -sso FEa) propiore[*](priore F1Ra) nisu vim suam exercet . per octonos quosque[*](quosque CFW Müller p. 16. quoque ll.v) annos ad principia motus et paria incrementa centesimo lunae revocantur ambitu[*](ambitu??? F. -tus Rad). augent[*](augent ego (et dist.). -nte ll.v. -ntibus P) ea cuncta solis annuis causis[*](causisis AF1. -sis his EadTpy), duobus aequinoctiis maxime tumentes et autumnali amplius quam verno, inanes[*](inanis Ay.an inertes?) vero bruma et magis solstitio. nec tamen in ipsis quos dixi temporum articulis, sed paucis post diebus, sicuti neque in plena aut novissima, sed postea, nec statim ut lunam mundus ostendat occultetve aut media plaga declinet, verum fere duabus horis aequinoctialibus serius, tardiore[*](tar- diores FREd) semper ad terras omnium, quae geruntur in caelo, effectu cadente[*](cadentes R2e corr. an cadendi?) quam visu, sicuti fulguris[*](fulguri a. -gori F1. -ris AF2y. -res R) et tonitrus[*](tonitruus F1D. -ruis a. -rui dTyva. G) et fulminum.

[*]((6. 7) Dicuil 8, 24.)Omnes autem[*](enim (pro autem) AdTyva. Bas.) aestus in oceano maiora integunt spatia nudantque[*](inundantque R(?) va. D) quam in reliquo mari, sive quia in totum[*](in totum J. totum in AE2dopyv(U). totum rS. motum D) universitate animosius quam[*](est quam E2va.S) parte[*](in parte E2adova.S. partes U) est[*](est del.E2va.s), sive quia[*](quia om.F1RE1a) magnitude aperta sideris vim laxe[*](lax???F1. laxare R. las- sare a. late y) grassantis efficacius sentit, eandem[*](eadem AdR1oyva. C) angustiis arcentibus. qua de causa nec lacus nec amnes similiter[*](uncos ego posui) moventur. — (octogenis cubitis supra Britanniam intumescere aestus Pytheas Massiliensis auctor est.) — et[*](et om.pv a.S. et ne E1a) interiora autem maria terris clauduntur ut portu[*](an ut in portu?);[*]((15) cfr. Sol. 27, 3.) quibusdam tamen in locis spatiosior laxitas dicioni paret, utpote cum plura exempla sint in tranquillo mari nulloque velorum pulsu[*](impulsu a dva.S) tertio die ex Italia pervectorum[*](prouectorum E(?)G) Vticam aestu fervente. circa litora autem magis quam in alto deprehenduntur hi motus, quoniam et in corpore extrema pulsum venarum, id est[*](id est spiritus del. U 40) spiritus, magis sentiunt. in plerisque tamen aestuariis propter dispares siderum in quoque tractu exortus diversi existunt[*](exiunt F1R1. exeunt Ea) aestus, tempore, non ratione discordes, sicut in Syrtibus.

[*]((19) Mela II 108. Strabo I p. 55. (Cic. nat. deor. III 24). — (21) Polyb. ap. Strab. III p. 172. — (214, 4) Aristot. meteor. II 1 p. 354a, 14. Strabo I p. 55. Sen. NQ IV 2, 29.) Et quorundam tamen privata natura est, velut Tauromenitani[*](taurominitani Adv a. H. -tam y) euripi saepius et in Euboea septies die ac nocte reciprocantis. idem aestus[*](aestus idem E(?)dva. S) triduo in mense consistit, septima[*](septena E1a), octava nonaque luna. Gadibus qui est delubro Herculis proximus fons[*](frons R1), inclusus ad putei modum, alias simul cum oceano augetur minuiturque, alias[*](alias uero R(?)E2va.S) utrumque[*](utrīque a) contrariis temporibus; eodem in loco alter oceani motibus

consentit. in ripa Baetis[*](betis A. bęotis FR1Ea) oppidum est, cuius putei crescente aestu minuuntur, augescunt decedente, mediis temporum immobiles. eadem natura Hispali[*](hispoli F. isp- E1a. in ips- E2. in hispali va.S) oppido uni puteo, ceteris vulgaris. et Pontus semper extra meat in Propontidem , introrsus[*](prorsus F1dR1E1a) in Pontum numquam refluo mari.

[*](Strabo I p. 53. Sen. NQ III 26, 8. 7. — Aristot. loco deperdito. — (12) cfr. Philostr. vita Apoll. V 2 med.) Omnia plenilunio[*](an pleno fluctu?) maria purgantur[*](pugnantur F1R1E. -ant a), quaedam et stato[*](statu A. -uto EadTo. estato R) tempore. circa Messanam et Mylas fimo similia expuuntur in litus purgamenta, unde fabula[*](fabula est D. -la E(?)opv. -lae r) est Solis[*](soles bouis A) boves ibi stabulari. his addit[*](additur d. -tum a. adde ut ova. G) — ut nihil, quod equidem noverim, praeteream — Aristoteles nullum animal nisi aestu recedente expirare. observatum id multis[*](multis R2J2. -ti A. -tum rv) in Gallico oceano et dumtaxat in homine compertum .[*]((16) cfr. Plin. II 109. — (17) Firm. Matern. math. IV 1, 5.)

quo vera coniectatio existit, haut frustra spiritus[*](spiritum (-tus G) sidus lunae ova. H) sidus lunam existimari; hoc[*](hoc ē FfR1E1a. et hoc esse ova.G. cfr. v. 21) esse quod terras saturet accedensque corpora impleat, abscedens inaniat. ideo cum incremento eius augeri conchylia et maxime spiritum sentire quibus sanguis non sit, sed et sanguinem, hominum etiam, cum lumine eius augeri ac[*](18,321 sqq.) minui[*](aut minui F1o), frondes quoque et[*](ac (pro et) D(?)va.S(J)) pabula- ut suo loco dicetursentire [*](an nāque?), in omnia eadem penetrante vi.[*]((23) Beda n. r. 41. — cfr. Aristot. meteor. II 1 p. 353b, 8; probl. 23, 31. (30). Plut. plac. phil. II 16 p. 897a. Ambros. hexaem. II 3, 14. Isid. n. r. 42.)

itaque solis ardore siccatur liquor, et[*](et om.a) hoc esse masculum[*](masculinū a) sidus accepimus[*](accipimus F1R1E1ay), torrens cuncta sorbensque. sic mari late patenti[*](mare late patentis FRa) saporem incoqui salis[*](saliis F1a), aut quia exhausto

inde dulci tenuique, quod facillime trahat vis ignea, omne asperius[*](et asperius Fa) crassiusque linquatur[*](liquatur Aop. liquor y) — ideo summam[*](summum E1op. -ma R(?)G. cfr. § 224. Welzhofer Beda p. 40) aequorum[*](equor o) aquam[*](aqua R(?)G) dulciorem profunda[*](profunda horum habere R2. -dam G. -do y. -dit o. -fudit p); hanc esse veriorem causam asperi saporis quam[*](quam om.p) quod[*](quod F2Salmant. v. quia r. de y parum liquet) mare terrae sudor sit aeternus — 5 aut quia plurimus[*](plurimus F2in ras. p Salmant. S. -mum AE (?)yv. pri- mus R2ad marg. pluribus r) ex[*](ex (et F1a) alio F1dTR1a) arido misceatur illi[*](ille y uapor ll.S. -ore v(H). sine uapore Dal.) vapor aut quia terrae natura sicut[*](sicut om. va. (P) H medicatis fDal.) medicatas aquas inficiat. est in exemplis Dionysio Siciliae tyranno, cum pulsus est ea[*](ē se ea DFRa) potentia, accidisse prodigium, ut uno die in portu dulcesceret mare. [*]((10) cfr. Plin. II 45 (XX 1). — (11) Macrob. VII 16, 16. 18. 25. 26. Plut. qu. conv. III 1. — (16) Posid. ap. Diog. Lae. VII 1, 145. Beda n. r. 41.)