Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Beda tp. r. 26. Censorin. d. nat. 13, 3. - Plut. plac. philos. II 31.) Intervalla quoque siderum a terra multi

indagare temptarunt[*](temptauerunt do. tent- va.S), et solem abesse a luna undeviginti[*](duodeuiginti coni. H coll.Plut. deplac.phil. 2,31) partes quantam[*](quantam FR1J. -tas R2 (Beda). -tum opmrv) lunam ipsam a terra prodiderunt. Pythagoras vero, vir sagacis animi, a terra ad lunam CXXVI[*](CXXVIR2E(?)dTyfz(Beda)C. CXXV opmrv) stadiorum esse collegit[*](collegit domy1 (Beda)v(D). -lligit ll.y2ipfzS), ad solem ab ea duplum, inde ad duodecim signa triplicatum, in qua sententia et Gallus Sulpicius fuit noster[*](noster fuit yva.S).

[*](Censorin. d. nat. 13, 3. 4) Sed Pythagoras interdum et[*](et FfEamp. ex R(?)dzv) musica ratione appellat tonum quantum absit a terra luna, ab ea ad Mercurium dimidium spatii[*](eius spatii R2dS.spatii eius v. spatii hoc est semitonium m) et ab eo ad Veneris[*](ueneris FfRTzS. -rem Eadpv. -rem tantundem mD. -rem fere tantundem E3C), a quo[*](qua (pro quo sc. sidere) m(partim)va.S(D)) ad[*](un cos posui coll. Censorino) solem sescuplum[*](sescuplum id est tria semitonia m. sesquiplum FRfzB (item infra)), a sole ad Martem tonum [id est quantum ad lunam a terra], ab eo ad Iovem dimidium et ab eo ad[*](ad om.E1a. et F1R) Saturni[*](saturnum E2dmva.S (D). add. dimidium R2adE3v. tantundem spatii m), et inde[*](index R2dmfzE3v. de eo E2e. de r) sescuplum ad signiferum; [*](harmonian (arm- R) FR. -iam (arm- am) rv)ita septem tonis[*](tonos R(?)pva. S) effici quam διὰ πασῶν ἁρμονίαϝ vocant, hoc est universitatem concentus[*](contectus F1R1a); in ea Saturnum Dorio moveri[*](moueri mercurium d2pva.H) phthongo[*](thongo Fd. to- a), Iovem Phrygio et in reliquis similia, iucunda magis quam necessaria subtilitate.

[*](init.: cfr. Censorin. d. nat. 13, 2.) Stadium XXV nostros efficit passus, hoc est[*](hoc est pedes (passus Ea) DCXXV del. U13) pedes DCXXV. Posidonius non[*](non E(?)opv(D). om.yrS) minus XL stadiorum a terra altitudinem esse, in quam[*](quam aopzD. qua yrv) nubila ac venti nubesque perveniant[*](perueniant (-iunt y) ll.yzv(D). proueniunt p. -iant C), inde purum liquidumque[*](lucidumque y) et inperturbatae lucis

aëra[*](aera FfRTaS. -rem Ed(?)opv. -re y), sed a turbido ad lunam viciens C milia stadiorum[*](centum (pro centena) ll.v), inde ad solem quinquiens miliens, et[*](eo (pro et) d(?)pF3va. S(D)) spatio fieri, ut tam inmensa eius magnitudo non exurat terras. plures autem[*](autem nubes va. Brot.(S)) DCCCC[*](DCCC R2y. nongentis opE(?)v. add. mil.y.passus F2R2. stadiis E2opva.S) in altitudinem nubes subire prodiderunt. inconperta haec et inextricabilia, sed[*](sed F2inras.ydTS. sunt Ea.stam R1. sunt tam op. sed tam R2v. an sed iam?) prodenda, quia[*](quia R2EdS. qua R1a. quae F2in ras.y. quam opv. cfr. XXX 137. XI 273) sunt prodita , in quis[*](in quis ll.v. initis y. nimis i. quamuis (om. tamen) p) tamen una ratio geometricae collectionis numquam fallacis possit non repudiari, si cui libeat altius ista persequi, nec ut mensura — id enim velle paene dementis otii est —, sed ut tantum aestimatio coniectanti[*](coniectandi F2G) constet animo. nam cum CCCLX et fere sex partibus[*](partibus om.FRd1T.huc transpos.patere circulum per quem meat P) orbis solis ex circuitu eius patere appareat circulum, per quem meat[*](circulum — meat D), semperque dimetiens tertiam partem ambitus ettertiae paulo minus septimam colligat, apparet dempta eius dimidia, quoniam terra centralis interveniat, sextam fere partem huius inmensi spatii, quod[*](quod — spatio om.E1) circa terram circuli spatio R2E2v. -tii r solaris animo conprehenditur, inesse altitudinis spatio[*](), lunae vero duodecimam, quoniam tanto[*](quanto F2) breviore quam sol ambitu currit. ita fieri eam[*](ferri eam E(?)va.S) in[*](in pv(D). om. ll.S) medio solis ac terrae. miror[*](miror Eaopz. mir??? F1. -rū F2R(?)dv) quo procedat inprobitas cordis humani parvolo aliquo invitata successu, sicut in supra dictis occasionem inpudentiae ratio largitur. ausique divinare solis ad terrain spatia eadem ad[*](ad (pro in) R(?)v) caelum agunt, quoniam sit medius sol, ut protinus mundi quoque ipsius mensura veniat in digitos. quantas enim dimetiens habeat septimas, tantas habere circulum[*](an a delendum?) duoetvicesimas, tamquam plane a perpendiculo mensura caeli constet. Aegyptia ratio, quam Petosiris
et Nechepsos[*](nec ipsos a. Necepsos va.S) ostendere, singulas partes in lunari circulo, ut dictum est, minimo XXXIII stadiis[*](stadiis Eapv. -io F1R.-ios F2. -iorum d) paulo amplius patere[*](44) colligit, in Saturni amplissimo duplum, in solis, quem medium esse diximus, utriusque mensurae dimidium. quae[*](35) computatio plurimum habet pudoris, quoniam ad Saturni circulum addito signiferi ipsius[*](signiferi circulo ipsius a) intervallo nec numerabilis[*](nec numera bilis (muner- F) FdRav(S). nec innum- p. innum- E(?)C) multiplicatio efficitur.

[*](§ 89: Beda n. r. 24. — Aristot. meteor. I 7 p. 344a, 23. Lyd. ost. 10 p. 26, 2-9. —) Restant pauca de mundo. namque et in ipso caelo stellae repente nascuntur. plura earum genera.

cometas Graeci vocant, nostri crinitas, horrentes crine sanguineo et comarum modo in vertice[*](uertice Eaopv(D). -cem rS iidem Ev(J). hid- p. id- rS) hispidas. iidem pogonias quibus[*](quibus F2dv(J). cuius rS) inferiore ex parte in speciem barbae longae promittitur[*](promitur opz) iuba. acontiae iaculi modo vibrantur, ocissimo[*](ocissime RdTz. -me F.dist. va.J. an atrocissimo? cfr. XVIII 354) significatu. haec fuit, de qua quinto consulatu suo Titus Imperator Caesar praeclaro carmine[*](carminū Fa) perscripsit , ad hunc diem novissima[*](nouissime R2d(?)v. -ssi E1) visa. easdem breviores et in mucronem[*](mucronem dv. -ne r) fastigatas[*](fatigatas F1R1Eao) xiphias[*](xiphias F2E2ov. xithias R2. xitias r) vocavere, quae sunt omnium pallidissimae et quodam gladii[*](gladiis R1a.om.p) nitore ac sine ullis radiis, quos et[*](et om. pva. S) disceus[*](disceus dTC. -caeus F2E2. diceus a. -caeus r. chryseus v), nomini[*](nomini R1E1a.cfr. XXXII 154. -ne FdT. suo nomini (-ne R2)E2R2C. specie no- D. auro nomine v) similis[*](similes R1a. -li dT), colore autem electro, raros[*](rarus Fd1) e[*](e R2d1v. i o. om.r) margine[*](margines Eaopd2) emittit.[*](Sen. NQ I 14, 1. Lyd. ost. 10 p. 26, 9-27,2. epimetr. de cometis ap. Lyd. ost. p. 163 Wachsm. 1. Lyd. ost. 10 p. 27, 6-10. — (157, 8-10) Beda n. r. 24.) pitheus doliorum cernitur figura, in concavo fumidae[*](humidae a. tum- Gesner e Manilio 1839, sed cfr. Lyd.) lucis. ceratias cornus speciem habet,

qualis fuit cum Graecia apud Salamina[*](salaminā F2fopz) depugnavit. lampadias [*](lampadias F2dG. -pias R2in marg. padas r. -des opv) ardentes imitatur faces, hippeus equinas iubas, celerrimi motus atque in orbem[*](orbē Fdpa3v. -be or) circa se euntes[*](euntis Faova. C(S)). fit et candidus διὸς[*](dios ego coll. Lydop. 163. om. ll.v) cometes, argenteo crine ita refulgens, ut vix contueri liceat, specieque humana[*](humanae D) dei[*](diei F1ap. faciei D) effigiem in se ostendens. fiunt et hirci[*](hirci FfzC. hyrci a. hirti rv(G).οἱ λεγόμενοι τράγοιLydus), villorum specie et nube[*](iuba (pro nube) pva.H) aliqua circumdati. semel adhuc iubae effigies mutata in hastam est, Olympiade CVIII[*](CV R2.CVIIII E(?)H e coni.), urbis anno CCCCVIII[*](CCCCVIII S cum Cagnatio obs. var. 4,8.CCCXCVIII ll.v). brevissimum quo cernerentur spatium VII dierum adnotatum est, longissimum CLXXX[*](CLXXX H cum Mureto ad Senec. NQ V 21. LXXX ll.v. add. stad. y).

[*](Beda n. r. 24. — Aristot. meteor. I 6 p. 343a 35. 7 p. 345a, 9. Sen. NQ VII 6,1. 11, 1. 21, 1. Lyd. ost. 10 p. 28, 7. 27, 12 sqq. — Aristot. meteor. I 6 p. 343a, 25. Sen. NQ VII 28, 1. — 92: Beda n. r. 24. — Aristot. meteor. I 6 p. 343b, 9 sqq. Lyd. ost. 10 p. 28, 8. — cfr. Cic. nat. deor. II 14. Lucan. I 529. Sen. NQ VII 17, 2. 21, 3. Tac. ann. XIV 22. Suet. Claud. 46, Nero 36. Lyd. ost. 10 p. 28, 10.) Moventur autem aliae[*](alii .. alii va.S) errantium modo, aliae inmobiles haerent, omnes ferme sub ipso septentrione aliqua eius parte non certa, sed maxime in candida, quae lactei circuli nomen accepit. Aristoteles tradit et simul plures cerni, nemini conpertum alteri, quod equidem sciam, ventos autem ab iis[*](his ll.S) graves aestusve[*](aestusque E(?)opva.S) significari. fiunt et hibernis mensibus et in austrino polo, sed ibi citra ullum iubar. diraque conperta Aethiopum et Aegypti populis cui nomen aevi eius rex dedit Typhon[*](typhon C.tipho E. thipon F. -pog R1. typon R2v. -po ap), ignea specie ac spirae modo intorta, visu quoque[*](que (pro quoque) dTp) torvo, nec stella verius quam quidam igneus nodus. sparguntur aliquando et

errantibus stellis ceterisque crines. sed cometes numquam in occasura parte caeli est, terrificum magna ex parte sidus atque[*](aeque F1RE1a. ac va.S) non leviter[*](leniter E (?)z) piatum, ut civili motu Octavio consule iterumque Pompei et Caesaris bello, in nostro vero aevo circa veneficium[*](beneficium F1Ra1op), quo Claudius Caesar imperium reliquit Domitio Neroni, ac deinde principatu eius adsiduum prope ac saevum. referre arbitrantur, in quas partes sese iaculetur aut[*](aut—) cuius stellae vires[*](uires F2R2v. uirus r) accipiat quasque simili tudines reddat et quibus in locis emicet[*](remicet F1. renitet a):[*]((15) Obseq. 67. —) tibiarum[*](tibiarum om.E1) specie musicae arti portendere, obscenis autem moribus in verendis partibus signorum, ingeniis[*](in genii Eapva.B) et eruditioni[*](eruditionisi FdB. -nis rv), si triquetram[*](triquetram Fdv. -tramque r) figuram quadratamve paribus angulis ad aliquos perennium stellarum situs edat[*](edat F1d R1D. (situ) sedeat a. edant rv); venena fundere in capite septentrionalis austrinaeve serpentis.

Cometes in uno totius orbis[*](urbis F1Ra) loco colitur in templo[*](templo Cae-saris D2) Romae, admodum faustus Divo Augusto iudicatus[*](iudicatus— multo,om.F1R1E1a) ab ipso, qui incipiente eo apparuit ludis, quos faciebat Veneri Genetrici non multo[*](mul tum o) post obitum patris Caesaris in collegio ab eo instituto.[*](Suet. Caes. 88. Serv. ad Verg. ecl. 9, 47. cfr. Peter hist.Rom. fragm. p. 253. — (159, 7-9) Sen. NQ VII 19, 2. 22, 1. 23, 3.) namque his verbis in[*](in ll.S.id F2v. lac. ego indicavi; exciderunt fere uitae suae memoria (velcommentariis)).... gaudium[*](in gaudium om.o.)[*](in—prodit is om.P) prodit[*](prodidit F2v) is[*](is Ro. his Fd. iis r(?)v. dist.ego): Ipsis ludorum meorum[*](meorum Eopv. eo- r) diebus sidus crinitum per septem dies in regione caeli sub[*](caeli quae sub R2E(?)v) septemtrionibus est conspectum. id oriebatur circa undecimam horam diei clarumque et[*](et om.p. ex a. et ab o) omnibus e[*](e FfR2H. om.rv) terris conspicuum fuit. eo sidere significari

vulgus credidit Caesaris animam inter deorum inmortalium numina receptam, quo nomine id insigne[*](insigne Rdv. -ni r) simulacro capitis eius, quod mox in foro consecravimus, adiectum est. haec ille in publicum; interiore gaudio sibi ilium natum seque in eo nasci interpretatus est. et, si[*](si R2E2dG. om.r. ut. opzv) verum fatemur[*](fateamur opzva.G), salutare id terris fuit.

Sunt qui et haec sideraperpetua esse credant[*](credunt y) suoque[*](suo quoque o) ambitu ire, sed non nisi relicta ab[*](ad y.a opiva.H) sole cerni; alii vero qui nasci umore fortuito[*](fortuito Rd. -tu oyr) et ignea vi[*](ignea ui F2Rdv. -ne??? F1E. -ne aopz) ideoque solvi.

Idem Hipparchus numquam satis laudatus, ut quo nemo magis adprobaverit cognationem cum homine[*](75) siderum animasque nostras partem esse caeli, novam stellam et aliam[*](uel aliam F2. del. Dutt dittogr.) in aevo suo genitam deprehendit eiusque[*](uiusque R1.hu- R2S) motu[*](motū Fea), qua[*](qua die F2R2E2v) fulsit, ad dubitationem est[*](est Rpv. om.r) adductus, anne hoc saepius fieret moverenturque et eae[*](hee R2. hae p. e F1a.om.R1), quas putamus adfixas, ideoque[*](ideo a. idemque va. S) ausus rem etiam deo inprobam, adnumerare posteris stellas ac sidera[*](ad (ac F) sidera ac ll) ad nomen expungere[*](normam expangere va.H) organis excogitatis, per quae singularum loca atque magnitudines signaret, ut facile discerni posset ex eo non modo an obirent ac[*](ac del.F2 . om.R(?)pva. D) nascerentur[*](nascerenturue FG. -rqueR2ecorr. v (S). om.p), sed an omnino aliquae[*](aliqua E(?)pva S) transirent moverenturque [*](mouerenturque R2ecorr.S.-rue rv. -erent p), item an crescerent minuerenturque[*](item— minuerenturque om.FR1E1ap), caelo in hereditate [*](hereditatem Tp) cunctis relicto, si quisquam, qui cretionem[*](rationem a d2inras.pva. H) eam caperet, inventus esset.

[*](Lyd. ost. 10 p. 28, 11-16. 29, 1-3. cfr. Sen. NQ I 1, 5. 3. —(160, 7-10) Lyd. ost. 10 p. 29, 3-5. Sen. NQ I 1, 5. VII 4, 3. 5, 2. I 14, 1. Aristot. meteor. I 5 p. 342a, 35.) Emicant et faces, non[*](et non FEao.an set non?) nisicum deeidunt visae,

qualis Germanico Caesare gladiatorum[*](gladiatorem R1. -rium p) spectaculum edente praeter[*](horam FRadT.) ora populi meridiano transcucurrit[*](transcurrit aova. H. cfr. §100. -siuerit p). duo genera earum[*](eorum op). lampadas[*](lampades dpva. S) vocant plane[*](planet F2) faces, alterum bolidas, quale Mutinensibus malis visum est. distant quod faces vestigia longa faciunt priore ardente parte, bolis vero perpetua ardens longiorem trahit limitem.

Emicant[*](docui R1. -chus dT. -chos p. decos y. docos a1va. H) et trabes simili modo, quas δοκοὺς vocant, qualis[*](quales aopva.G) cum Lacedaemonii classe victi imperium Graeciae amisere. fit et caeli ipsius hiatus, quod[*](quem aoyzva. C q??? F1) vocant chasma[*](casma R1ap. -sina o),[*](Lyd. ost. 10 p. 29, 7-9. — (16-18) cfr. Sen. NQ II 32, 2. I 1, 4. —)

fit et sanguinea species et[*](species et dyG. -cies F2a3. -ciae F1. -cie rv(H). -cie et D), quo nihil[*](nichil et R) terribilius mortalium timori est, incendium ad terras cadens inde, sicut Olympiadis CVII[*](cui in mae (=CVII umae) FR) anno tertio, cum rex Philippus Graeciam quateret. atque ego haec statis[*](statis G. fatis ll. ratis ozv (cfr. Ru:;ck 3 p. 236). tantis p) temporibus naturae vi,[*](ui ego. om. ll.v. cfr. §191 init.) ut cetera, arbitror existere, non, ut plerique, variis de causis, quas ingeniorum acumen excogitat, quippe ingentium malorum fuere praenuntia; sed ea accidisse non quia haec facta sunt arbitror, verum haec ideo facta quia incasura erant illa, raritate autem occultam eorum esse rationem ideoque non, sicut exortus supra dictos defectusque et multa alia[*](alia om.FR1E1a), nosci[*](nasci op).20

[*](Lyd. ost. 10 p. 29, 9-14. — Sen. NQ I 2, 1. Vellei. II 59, 6. Suet. Aug. 95. Dio Cass. XLV 17, 5. 4, 4. Ob- seq. 67. — Aristot. meteor. III 2 p. 371b, 23. Sen. NQ I 2,10. — Lyd. ost. 10 p. 29, 14 sqq. — Plut. Caes. 69. Dio Cass. XLV 17, 5.)

Cernuntur et stellae cum sole totis diebus, plerumque et circa solis orbem ceu spiceae[*](spice Ra. specie pva. H) coronae et versicolores circuli, qualiter Augusto Caesare in prima iuventa urbem intrante post obitum patris ad nomen ingens

capessendum.

existunt eaedem coronae circa lunam et circa nobilia astra caeloque[*](caelo quoque E(?)ova. H) inhaerentia. circa solem arcus adparuit L. Opimio Q. Fabio cos[*](cos. om.FraTS)., orbis C[*](C. H cum Pigh.ann.3, 104. cfr. §147. L. ll.v(D)). Porcio M'[*](M. Rava.H). Acilio, circulus rubri coloris L. Iulio P. Rutilio cos.

Fiunt prodigiosi et longiores solis defectus, qualis occiso dictatore Caesare et Antoniano bello totius paene anni pallore continuo.[*](Aristot. meteor. III 2 p. 372a, 10. Sen. NQ I 11, 2. Lyd. ost. 4 p. 14a. — Liv. XLI 21, 12. Obseq. 67. 69. 30. — Lyd. ost. 4 p. 14c. —)

et rursus soles plures simul cernuntur, nec supra ipsum nec infra, sed[*](se sed F1dR1aova.B) ex[*](ex om.F1Rao) obliquo, numquam iuxta nec contra terram nec noctu, sed aut oriente aut occidente. semel et meridie[*](et in meridieova.G) conspecti in[*](a pva.S) Bosporo produntur, qui ab matutino tempore duraverunt[*](durauerant Fra) in occasum. trinos soles et[*](et FdRaopzS.om.E(?)yv(D)) antiqui saepius videre, sicut Sp. Postumio Q[*](Q. om.Ea). Mucio[*](mucio G. minucio Tv. -utio ll.m???. y) et Q[*](Q. om.Ea. quae F). Marcio M[*](Marcio M. v. mario (-rco F) martioFR. marco marcio r. om.py). Porcio et M. Antonio P. Dolabella et M. Lepido L. Planco cos., et nostra aetas vidit Divo Claudio principe, consulatu eius Cornelio Orfito collega. plures quam tres simul[*](quam tres simul fS. Quam simul tres FRaT. simul quam tres dE(?)pv) visi ad hoc aevi numquam produntur.

Lunae quoque trinae, ut Cn. Domitio C. Fannio [*](C. Fannio G.gai filio annio (-ni a. om.p) ll. C. F. L. Annio v)[*](dist.J.)consulibus, apparuere.

[*](Obs. 45. — Lyd. ost. 4 p. 14c. — Lyd. ost. 6 p. 22a. — extr.: cfr. Verg. geo. I 365.) Quod[*](quos pva. S) plerique appellaverunt[*](appellauere op) soles nocturnes, lumen de caelo noctu[*](nocte a) visum est C. Caecilio Cn. Papirio consulibus et saepe alias, ut diei species nocte[*](noctu R(?)pva.S) luceret.

Clipeus ardens ab occasu ad ortum scintillans transcucurrit[*](transcurrit aopyva.Brot. cfr. §96) solis occasu L. Valerio C. Mario consulibus.

Scintillam visam[*](uisam ego. om. ll.v.δόξας Lydus) e[*](e??? F2.) stella cadere et[*](et RaT) augeri terrae adpropinquantem ac[*](at (lac. ante indicata) D), postquam lunae magnitudine[*](in lunae opzva. G magnitudinem F1Raopva. G) facta sit, inluxisse[*](inluxisset FR1a) ceu nubilo die, dein, cum in caelum[*](caelo (om. in) o) se reciperet[*](recipere F1R1), lampadem factam semel umquam proditur Cn[*](hoc d (?)va.S). Octavio C. Scribonio consulibus. vidit id Silanus[*](lianus Eao. ???anus F1. lucinius p. Licinius Syllanus va.H) proconsul cum comitatu suo.

Fieri videntur et discursus stellarum numquam temere, ut non ex ea parte truces venti cooriantur .

[*](Lyd. ost. 5 p. 18a-c. cfr. Sen. NQ I 14. 13. (Lucian. navig. 9).)[*](procellae opva.G) Existunt[*](ex his (iis v) tune F1Eaopzva.G) stellae et in mari terrisque. vidi nocturnis militum vigiliis inhaerere pilis pro vallo fulgorem[*](fulgorem FRdG. -gurum Eapzv(D)) effigie ea[*](effigie eas D. gies. eae va.G. -gies z); et antemnis navigantium aliisque navium partibus ceu[*](ceu ll.v. an cū?) vocali quodam sono insistunt, ut volucres sedem ex sede mutantes, graves, cum solitariae venere, mergentesque navigia et, si in carinae ima deciderint, exurentes, geminae autem salutares et prosperi[*](prospere a) cursus[*](cuius F1R1a) nuntiae[*](praenuntiae R(?)va.J(D). cfr. XVIII 357), quarum adventu fugari diram illam ac minacem appellatamque Helenam ferunt et ob id Polluci ac Castori[*](accusatori F1Ea. et castori R2ecorr.pva.D) id numen[*](id numen F2dv(J). id nomen rS. is nomina coni.D2Herm. XXXII p. 336) adsignant eosque in mari[*](in mari deos R2E2v. deos in mari d) invocant. hominum quoque capita vespertinis[*](uespertinis horis E2d2vaS(D)) magno praesagio circumfulgent. omnia[*](haec sunt (om. i) omnia et alia y) incerta ratione et in naturae[*](natura y) maiestate abdita.

[*]((3. 4) Beda n. r. 25. — cfr. Aristot. de mundo II p. 392b, 5.) Hactenus de mundo ipso sideribusque: nune reliqua caeli memorabilia. namque et hoc caelum appellavere maiores quod alio nomine aëra[*](aere F1. -rē F2. aethera p), omne quod inani simile vitalem hunc spiritum fundit. infra lunam haec[*](hec (ec in ras.) ao. hoc p.huic D2) sedes multoque inferior, ut animadverto[*](animo aduerto F) propemodum constare, infinitum[*](infinitum uidetur F2) ex superiore natura aëris[*](aetherisD2. cfr. §48), infinitum[*](infinitum et R2dG. om.p. et v) terreni halitus[*](terrenis alitusFeap) miscens utraque sorte confunditur. hinc nubila, tonitrua[*](et tonitrua R2S) et alia fulmina, hinc grandines, pruinae, imbres, procellae, turbines, hinc plurima mortalium mala et rerum naturae pugna secum. terrena in caelum tendentia deprimit siderum vis eademque quae sponte non subeant ad se trahit[*](trahunt pva.H). decidunt imbres, nebulae subeunt[*](subeunt E(?)G), siccantur amnes, ruunt grandines. torrent radii et terram in medium[*](medium Epv. -Iv??? F2in ras. -io m Ra. -io dT. -io mundi D) undique inpellunt, iidem infracti resiliunt et quae potuere auferunt secum. vapor ex alto cadit rursusque [*](rursusque Fdao. -sumque rv) in altum redit. venti ingruunt inanes[*](in inaneD2) iidemque cum rapina remeant. tot animalium haustus spiritum e sublimi trahit, at ille contra nititur, tellusque ut inani caelo spiritum fundit[*](infundit opva.S ultra citra op. -tro citroque H). sic ultro citro commeante natura ut tormento aliquo mundi celeritate discordia accenditur[*](accendatur Eaopva.C). nec stare pugnae licet, sed adsidue rapta convolvitur et circa terram inmenso rerum causas[*](causas ll.v(H). quasi B) globo ostendit[*](globostendit FRa. -bo tendit B), subinde per nubes caelum aliud[*](aliud R2dv. -um r. om.p.an atrum?) obtexens. ventorum hoc regnum. itaque praecipua eorum natura ibi et ferme reliquas complexa eas[*](complexa eas ego. cfr. §67 extr. -xa a sed2ozS. -xas a se Eap. -xa se FR1. -xasse R2. -xa d1v. -xa aeris D) causas, quoniam tonitruum[*](et tonitruum E2v) et fulminum iactus[*](ictus o)

horum violentiae plerique adsignant, quin et ideo lapidibus pluere interim, quia vento sint rapti, et multa similiter. quam ob rem simul plura[*](plura simul Eava.S) dicenda sunt.

[*]((11-13) Beda n. r. 11. —) Tempestatum imbriumque[*](imbriumque ego. cfr. § 108 init.111 init. rerumque ll.v. siderumque CFW Müller p. 16) quasdam statas[*](statutasF3aopyz (item infra v. 23)) esse causas, quasdam vero fortuitas aut adhuc rationis inconpertae, manifestum est. quis enim aestates et hiemes quaeque in temporibus annua vice intelleguntur siderum motu fieri dubitet? ergo ut solis[*](ergo ut solis Eaopv. ut (et utR)solis (-lus R1) ergo FfRdH) natura temperando intellegitur anno, sic reliquorum quoque siderum propria est cuiusque[*](cuiusque ego. quibusque ll.v. de mendo cfr. p. 156,12) vis et ad suam cuique naturam fertilis. alia sunt in liquorem soluti umoris fecunda, alia concreti[*](concreta F1R1ad) in pruinas aut coacti in nives aut glaciati in grandines, alia flatus[*](flatu dT), teporis[*](teporis F2Ra(Beda)v. temp- F1dTpy. alia tep- E(?)C) alia aut[*](aut ego(et dist.). ut FE1a. autem F3. om.rv) vaporis, alia roris, alia rigoris[*](frigoris y(Beda).om.p). nec vero haec tanta debent existimari, quanta cernuntur, cum esse eorum nullum minus luna tam inmensae altitudinis ratio declaret.[*](Beda n. r. 11. —(21-24) Lyd. ost. 7 p. 26a. cfr. Plin. XVIII 247. Tiro ap. Gell. XIII 9, 4. Cic. nat. deor. II 11. schol. Germ. p. 75, 7 sqq. Serv. geo. I 138. Aen. I 744 (Isid. or. III 70, 12). Ov. fast. V 166. Ampel. 3, 2.) igitur in suo quaeque motu naturam suam exercent, quod manifestum Saturni maxime transitus imbribus faciunt. nec meantium modo siderum haec vis est, sed multorum etiam adhaerentium caelo, quotiens errantium accessu inpulsa aut coniectu[*](coniecta i. collecta a. contactu D2) radiorum exstimulata sunt, qualiter in suculis sentimus accidere, quas Graeci ob id pluvio nomine[*](numus (pronomine) y.add. hyadas BedaE3va. S(D). ὕαδαςF3in marg. De suppresso nomine cfr. § 8. III 151. VI 187. Müller de stilo p. 90) appellant. quin et sua sponte quaedam statisque temporibus, ut haedorum exortus.

arcturi vero sidus non ferme sine[*](non sine ferme FRa. cum Beda) procellosa grandine emergit[*](mergit FRa. surgitBeda).

[*](Lyd. ost. 7 p. 26a. — Aelian. nat. anim. VII 8 init. — Plin. VIII 152. —) Nam caniculae exortu accendi solis vapores quis ignorat[*](ignoret o)? cuius sideris effectus amplissimi in terra sentiuntur: fervent maria exoriente eo, fluctuant in cellis vina, moventur stagna. orygem[*](origem F2Rava.C. -ien F1. -igam y) appellat Aegyptus feram[*](terram F1R1E1a), quam in exortu[*](ortu y) eius contra stare et contueri tradit ac velut adorare[*](adorari R1. orare y), cum sternuerit. canes quidem toto eo spatio maxime in rabiem agi[*](agit FRd. mittit y) non est dubium[*](nulli dubium est opz).

[*](cfr. Plin. XVIII 266. 267. 227. Varro r. r. I 46. Cic. de div. II 33. Aristot. probl. 20, 21. Lyd. ost. 7 p. 26b. —)