Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Avis quam dicunt terraneolam rustici,
  2. In terra nidum quia componit scilicet,
  3. Forte occucurrit improbae vulpeculae;
  4. Qua visa, pennis altius se sustulit.
  5. Salve inquit illa cur me fugisti, obsecro?
  6. Quasi non abunde sit mihi in prato cibus,
  7. Grilli, scarabaei, locustarum copia:
  8. Nihil est quod metuas: ego te multum diligo
  9. Propter quietos mores et vitam probam.
  10. Respondit contra: Tu quidem bene praedicas;
  11. In campo non sum, sed par sub divo tibi.
  12. Quin sequere: salutem tibi non committo meam.