Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Mercurium hospitio mulieres olim duae
  2. Illiberali et sordido receperant:
  3. Quarum una in cunis parvum habebat filium,
  4. Quaestus placebat alteri meretricius.
  5. Ergo ut referret gratiam officiis parem,
  6. Abiturus et iam limen excedens ait:
  7. Deum videtis; tribuam vobis protinus
  8. Quod quaeque optarit. Mater suppliciter rogat
  9. Barbatum ut videat natum quam primum suum;
  10. Moecha ut sequatur sese quicquid tetigerit.
  11. Volat Mercurius, intro redeunt mulieres.
  12. Barbatus infans ecce vagitus ciet.
  13. Id forte meretrix cum rideret validius,
  14. Nares replentur umore, ut fieri solet.
  15. Emungere igitur se volens prendit manu
  16. Traxitque ad terram nasi longitudinem,
  17. Et aliam ridens ipsa ridenda exstitit.