Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Cum venatorem celeri pede fugeret lepus
- Et a bubulco visus veprem irreperet:
- Per superos oro perque spes omnes tuas,
- Ne me indices, bubulce; nihil umquam mali
- Huic agro feci. Et rusticus: Ne timueris;
- Late securus. Iamque venator sequens:
- Quaeso, bubulce, numquid huc venit lepus?
- Venit, sed abiit hac ad laevam; et dexteram
- Demonstrat nutu partem. Venator citus
- Non intellexit seque e conspectu abstulit.
- Tunc sic bubulcus: Ecquid est gratum tibi,
- Quod te celavi? Linguae prorsus non nego
- Habere atque agere maximas me gratias;
- Verum oculis ut priveris opto perfidis.