Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Calvi momordit musca nudatum caput;
  2. Quam opprimere captans alapam sibi duxit gravem.
  3. Tunc illa irridens: Punctum volucris parvulae
  4. Voluisti morte ulcisci; quid facies tibi,
  5. Iniuriae qui addideris contumeliam?
  6. Respondit: Mecum facile redeo in gratiam,
  7. Quia non fuisse mentem laedendi scio.
  8. Sed te, contempti generis animal improbum,
  9. Quae delectaris bibere humanum sanguinem,
  10. Optem necare vel maiore incommodo.
  11. †Hoc argumentum veniam ei dari docet
  12. Qui casu peccat. Nam qui consilio est nocens,
  13. Illum esse quamvis dignum poena iudico.