Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Homo doctus in se semper divitias habet.
  2. Simonides, qui scripsit egregium melos,
  3. Quo paupertatem sustineret facilius,
  4. Circum ire coepit urbes Asiae nobiles,
  5. Mercede accepta laudem victorum canens.
  6. Hoc genere quaestus postquam locuples factus est,
  7. Redire in patriam voluit cursu pelagio;
  8. Erat autem, ut aiunt, natus in Cia insula:
  9. Ascendit navem, quam tempestas horrida
  10. Simul et vetustas medio dissolvit mari.
  11. Hi zonas, illi res pretiosas colligunt,
  12. Subsidium vitae. Quidam curiosior:
  13. Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?
  14. Mecum inquit mea sunt cuncta. Tunc pauci enatant,
  15. Quia plures onere degravati perierant.
  16. Praedones adsunt, rapiunt, quod quisque extulit,
  17. Nudos relinquunt. Forte Clazomenae prope
  18. Antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi.
  19. Hic litterarum quidam studio deditus,
  20. Simonidis qui saepe versus legerat