Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Phaedri libellos legere si desideras,
  2. Vaces oportet, Eutyche, a negotiis,
  3. Ut liber animus sentiat vim carminis.
  4. Verum inquis tanti non est ingenium tuum,
  5. Momentum ut horae pereat officiis meis.
  6. Non ergo causa est manibus id tangi tuis,
  7. Quod occupatis auribus non convenit.
  8. Fortasse dices: Aliquae venient feriae,
  9. Quae me soluto pectore ad studium vocent.
  10. Legesne, quaeso, potius viles nenias,
  11. Impendas curam quam rei domesticae,
  12. Reddas amicis tempora, uxori vaces,
  13. Animum relaxes, otium des corpori,
  14. Ut assuetam fortius praestes vicem?
  15. Mutandum tibi propositum est ut vitae genus,
  16. Intrare si Musarum limen cogitas.
  17. Ego, quem Pierio mater enixa est iugo,
  18. In quo tonanti sancta Mnemosyne Iovi
  19. Fecunda novies artium peperit chorum,
  20. Quamvis in ipsa paene natus sim schola