Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Quam dulcis sit libertas, breviter proloquar.
  2. Cani perpasto macie confectus lupus
  3. Forte occucurrit. Dein salutati invicem
  4. Ut restiterunt: Unde sic, quaeso, nites?
  5. Aut quo cibo fecisti tantum corporis?
  6. Ego, qui sum longe fortior, pereo fame.
  7. Canis simpliciter: Eadem est condicio tibi,
  8. Praestare domino si par officium potes.
  9. Quod? inquit ille. Custos ut sis liminis,
  10. A furibus tuearis et noctu domum.
  11. Ego vero sum paratus: nunc patior nives
  12. Imbresque in silvis asperam vitam trahens:
  13. Quanto est facilius mihi sub tecto vivere,
  14. Et otiosum largo satiari cibo?
  15. Veni ergo mecum. Dum procedunt, aspicit
  16. Lupus a catena collum detritum cani.
  17. Unde hoc, amice? Nihil est. Dic sodes tamen.
  18. Quia videor acer, alligant me interdiu,
  19. Luce ut quiescam et vigilem, nox cum venerit:
  20. Crepusculo solutus, qua visum est, vagor.