Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Intravit, recta cubiculum uxoris petens,
  2. In quo dormire mater natum iusserat,
  3. Aetatem adultam servans diligentius.
  4. Dum quaerunt lumen, dum concursant familia,
  5. Irae furentis impetum non sustinens
  6. Ad lectum vadit, temptat in tenebris caput.
  7. Ut sentit tonsum, gladio pectus transigit,
  8. Nihil respiciens, dum dolorem vindicet.
  9. Lucerna allata, simul aspexit filium
  10. Sanctamque uxorem dormientem cubiculo,
  11. Sopita primo quae nil somno senserat;
  12. Repraesentavit in se poenam facinoris
  13. Et ferro incubuit, quod credulitas strinxerat.
  14. Accusatores postularunt mulierem
  15. Romamque pertraxerunt ad centumviros.
  16. Maligna insontem deprimit suspicio,
  17. Quod bona possideat. Stant patroni fortiter
  18. Causam tuentes innocentis feminae.
  19. A Divo Augusto tunc petierunt iudices,
  20. Ut adiuvaret iuris iurandi fidem,