Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Quod cum inquinassent omni contumelia,
  2. Alium rogantes regem misere ad Iovem,
  3. Inutilis quoniam esset qui fuerat datus.
  4. Tum misit illis hydrum, qui dente aspero
  5. Corripere coepit singulas. Frustra necem
  6. Fugitant inertes, vocem praecludit metus.
  7. Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem,
  8. Afflictis ut succurrat. Tunc contra deus:
  9. Quia noluistis vestrum ferre inquit bonum,
  10. Malum perferte. — Vos quoque, o cives, ait,
  11. Hoc sustinete, maius ne veniat malum.