Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quaere loci faciem Scythicique incommoda caeli,
  2. et quam vicino terrear hoste roga:
  3. sintne litae tenues serpentis felle sagittae,
  4. fiat an humanum victima dira caput .
  5. mentiar, an coeat duratus frigore Pontus,
  6. et teneat glacies iugera multa freti,
  7. haec ubi narrant, quae sit mea fama require,
  8. quoque modo peragam tempora dura roga.
  9. nec sumus hic odio, nec scilicet esse meremur,
  10. nec cum fortuna mens quoque versa mea est.
  11. illa quies animi, quam tu laudare solebas,
  12. ille vetus solito perstat in ore pudor,
  13. sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis,
  14. ut fera plus valeant legibus arma, facit,
  15. rem queat ut nullam tot iam, Graecine, per annos
  16. femina de nobis virve puerve queri.
  17. hoc facit ut misero faveant adsintque Tomitae:
  18. haec quoniam, tellus testificanda mihi est.
  19. illi me, quia velle vident, discedere malunt:
  20. respectu cupiunt hic tamen esse sui.