Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quaeque est in vobis pietas, alterna feretis
  2. gaudia, tu fratris fascibus, ille tuis.
  3. sic tu bis fueris consul, bis consul et ille,
  4. inque domo binus conspicietur honor.
  5. qui quamquam est ingens, et nullum Martia summo
  6. altius imperium consule Roma videt,
  7. multiplicat tamen hunc gravitas auctoris honorem,
  8. et maiestatem res data dantis habet,
  9. iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique
  10. talibus Augusti tempus in omne frui.
  11. quod [*](quod cum vel ut) tamen ab rerum cura propiore vacabit,
  12. vota precor votis addite vestra meis.
  13. et si quem dabit aura sinum, laxate rudentes,
  14. exeat e Stygiis ut mea navis aquis.
  15. praefuit his, Graecine, locis modo Flaccus, et illo
  16. ripa ferox Histri sub duce tuta fuit.
  17. hic tenuit Mysas gentes in pace fideli,
  18. hic arcu fisos terruit ense Getas,
  19. hic raptam Troesmin [*](troesenen etc corr Korn) celeri virtute recepit,
  20. infecitque fero sanguine Danuvium.